PSALMUS 1:1 Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in conventu derisorum non sedit,
PSALMUS 1:2 sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditatur die ac nocte.
PSALMUS 1:3 Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur.
PSALMUS 1:4 Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.
PSALMUS 1:5 Ideo non consurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum.
PSALMUS 1:6 Quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit.
PSALMUS 2:1 Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
PSALMUS 2:2 Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius:
PSALMUS 2:3 « Dirumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum! ».
PSALMUS 2:4 Qui habitat in caelis, irridebit eos, Dominus subsannabit eos.
PSALMUS 2:5 Tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos:
PSALMUS 2:6 « Ego autem constitui regem meum super Sion, montem sanctum meum! ».
PSALMUS 2:7 Praedicabo decretum eius. Dominus dixit ad me: « Filius meus es tu; ego hodie genui te.
PSALMUS 2:8 Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae.
PSALMUS 2:9 Reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli confringes eos ».
PSALMUS 2:10 Et nunc, reges, intellegite; erudimini, qui iudicatis terram.
PSALMUS 2:11 Servite Domino in timore et exsultate ei cum tremore.
PSALMUS 2:12 Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur, et pereatis de via, cum exarserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confidunt in eo.
PSALMUS 3:1 <i> PSALMUS. David, cum fugit a filio suo Absalom</i>.
PSALMUS 3:2 Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me,
PSALMUS 3:3 multi dicunt animae meae: « Non est salus ipsi in Deo ».
PSALMUS 3:4 Tu autem, Domine, protector meus es, gloria mea et exaltans caput meum.
PSALMUS 3:5 Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo.
PSALMUS 3:6 Ego obdormivi et soporatus sum, exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
PSALMUS 3:7 Non timebo milia populi circumdantis me. Exsurge, Domine salvum me fac, Deus meus;
PSALMUS 3:8 quoniam tu percussisti in maxillam omnes adversantes mihi, dentes peccatorum contrivisti.
PSALMUS 3:9 Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua.
PSALMUS 4:1 <i> Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. David</i>.
PSALMUS 4:2 Cum invocarem, exaudivit me Deus iustitiae meae. In tribulatione dilatasti mihi; miserere mei et exaudi orationem meam.
PSALMUS 4:3 Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium?
PSALMUS 4:4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet, cum clamavero ad eum.
PSALMUS 4:5 Irascimini et nolite peccare; loquimini in cordibus vestris, in cubilibus vestris et conquiescite.
PSALMUS 4:6 Sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino.
PSALMUS 4:7 Multi dicunt: « Quis ostendit nobis bona? ». Leva in signum super nos lumen vultus tui, Domine!
PSALMUS 4:8 Maiorem dedisti laetitiam in corde meo, quam cum multiplicantur frumentum et vinum eorum.
PSALMUS 4:9 In pace in idipsum dormiam et requiescam, quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.
PSALMUS 5:1 <i> Magistro chori. Ad tibias. PSALMUS. David</i>.
PSALMUS 5:2 Verba mea auribus percipe, Domine; intellege gemitum meum.
PSALMUS 5:3 Intende voci clamoris mei, rex meus et Deus meus.
PSALMUS 5:4 Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam; mane astabo tibi et exspectabo.
PSALMUS 5:5 Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es; neque habitabit iuxta te malignus,
PSALMUS 5:6 neque permanebunt iniusti ante oculos tuos.
PSALMUS 5:7 Odisti omnes, qui operantur iniquitatem, perdes omnes, qui loquuntur mendacium; virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
PSALMUS 5:8 Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
PSALMUS 5:9 Domine, deduc me in iustitia tua propter inimicos meos, dirige in conspectu meo viam tuam.
PSALMUS 5:10 Quoniam non est in ore eorum veritas, cor eorum fovea; sepulcrum patens est guttur eorum, molliunt linguas suas.
PSALMUS 5:11 Iudica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.
PSALMUS 5:12 Et omnes, qui sperant in te, laetentur, in aeternum exsultent. Obumbrabis eis, et gloriabuntur in te, qui diligunt nomen tuum;
PSALMUS 5:13 quoniam tu benedices iusto, Domine, quasi scuto, bona voluntate coronabis eum.
PSALMUS 6:1 <i> Magistro chori. Fidibus. Super octavam. PSALMUS. David</i>.
PSALMUS 6:2 Domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me.
PSALMUS 6:3 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
PSALMUS 6:4 Et anima mea turbata est valde, sed tu, Domine, usquequo?
PSALMUS 6:5 Convertere, Domine, eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam.
PSALMUS 6:6 Quoniam non est in morte, qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi?
PSALMUS 6:7 Laboravi in gemitu meo, lavabam per singulas noctes lectum meum; lacrimis meis stratum meum rigabam.
PSALMUS 6:8 Turbatus est a maerore oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos.
PSALMUS 6:9 Discedite a me, omnes, qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
PSALMUS 6:10 Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam suscepit.
PSALMUS 6:11 Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei; convertantur et erubescant valde velociter.
PSALMUS 7:1 <i> Lamentatio David, quam cantavit Domino propter Chus Beniaminitam</i>.
PSALMUS 7:2 Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me,
PSALMUS 7:3 ne quando rapiat ut leo animam meam discerpens, dum non est qui salvum faciat.
PSALMUS 7:4 Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis,
PSALMUS 7:5 si reddidi retribuenti mihi mala et exspoliavi inimicum meum dimittens inanem,
PSALMUS 7:6 persequatur inimicus animam meam et comprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat.
PSALMUS 7:7 Exsurge, Domine, in ira tua et exaltare contra indignationem inimicorum meorum et exsurge, Deus meus, in iudicio, quod mandasti.
PSALMUS 7:8 Et synagoga populorum circumdabit te, et super hanc in altum regredere:
PSALMUS 7:9 Dominus iudicat populos. Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam, quae est in me.
PSALMUS 7:10 Consumatur nequitia peccatorum; et iustum confirma: scrutans corda et renes Deus iustus.
PSALMUS 7:11 Adiutorium meum apud Deum, qui salvos facit rectos corde.
PSALMUS 7:12 Deus iudex iustus, fortis, irascens per singulos dies.
PSALMUS 7:13 Nonne iterum gladium suum exacuit, arcum suum tetendit et paravit illum?
PSALMUS 7:14 Et paravit sibi vasa mortis, sagittas suas ardentes effecit.
PSALMUS 7:15 Ecce parturiit iniustitiam, concepit dolorem et peperit iniquitatem;
PSALMUS 7:16 lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam, quam fecit.
PSALMUS 7:17 Convertetur dolor eius in caput eius, et in verticem ipsius iniquitas eius descendet.
PSALMUS 7:18 Confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini Altissimi.
PSALMUS 8:1 <i> Magistro chori. Ad modum cantici " Torcularia... ". PSALMUS. David</i>.
PSALMUS 8:2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
PSALMUS 8:3 Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
PSALMUS 8:4 Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti,
PSALMUS 8:5 quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum?
PSALMUS 8:6 Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum
PSALMUS 8:7 et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius:
PSALMUS 8:8 oves et boves universas, insuper et pecora campi,
PSALMUS 8:9 volucres caeli et pisces maris, quaecumque perambulant semitas maris.
PSALMUS 8:10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
PSALMUS 9:1 <i> Magistro chori. Ad modum cantici " Mut labben ". PSALMUS. David</i>.
PSALMUS 9:2 ALEPH. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua.
PSALMUS 9:3 Laetabor et exsultabo in te, psallam nomini tuo, Altissime.
PSALMUS 9:4 BETH. Cum convertuntur inimici mei retrorsum, infirmantur et pereunt a facie tua.
PSALMUS 9:5 Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam, sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam.
PSALMUS 9:6 GHIMEL. Increpasti gentes, perdidisti impium; nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi.
PSALMUS 9:7 Inimici defecerunt, solitudines sempiternae factae sunt; et civitates destruxisti: periit memoria eorum cum ipsis.
PSALMUS 9:8 HE. Dominus autem in aeternum sedebit, paravit in iudicium thronum suum;
PSALMUS 9:9 et ipse iudicabit orbem terrae in iustitia, iudicabit populos in aequitate.
PSALMUS 9:10 VAU. Et erit Dominus refugium oppresso, refugium in opportunitatibus, in tribulatione.
PSALMUS 9:11 Et sperent in te, qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine.
PSALMUS 9:12 ZAIN. Psallite Domino, qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia eius.
PSALMUS 9:13 Quoniam requirens sanguinem recordatus est eorum, non est oblitus clamorem pauperum.
PSALMUS 9:14 HETH. Miserere mei, Domine; vide afflictionem meam de inimicis meis, qui exaltas me de portis mortis,
PSALMUS 9:15 ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion, exsultem in salutari tuo.
PSALMUS 9:16 TETH. Infixae sunt gentes in fovea, quam fecerunt; in laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum.
PSALMUS 9:17 Manifestavit se Dominus iudicium faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
PSALMUS 9:18 IOD. Convertentur peccatores in infernum, omnes gentes, quae obliviscuntur Deum.
PSALMUS 9:19 CAPH. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; exspectatio pauperum non peribit in aeternum.
PSALMUS 9:20 Exsurge, Domine, non confortetur homo; iudicentur gentes in conspectu tuo.
PSALMUS 9:21 Constitue, Domine, terrorem super eos; sciant gentes quoniam homines sunt.
PSALMUS 10:1 LAMED. Ut quid, Domine, stas a longe, abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione?
PSALMUS 10:2 Dum superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in consiliis, quae cogitant.
PSALMUS 10:3 Quoniam gloriatur peccator in desideriis animae suae, et avarus sibi benedicit.
PSALMUS 10:4 NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: « Non requiret; non est Deus ».
PSALMUS 10:5 Hae sunt omnes cogitationes eius; prosperantur viae illius in omni tempore. Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos suos aspernatur.
PSALMUS 10:6 Dixit enim in corde suo: « Non movebor; in generationem et generationem ero sine malo ».
PSALMUS 10:7 PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo, sub lingua eius labor et nequitia.
PSALMUS 10:8 Sedet in insidiis ad vicos, in occultis interficit innocentem.
PSALMUS 10:9 SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur, ut rapiat pauperem; rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum.
PSALMUS 10:10 Irruit et inclinat se, et miseri cadunt in fortitudine brachiorum eius.
PSALMUS 10:11 Dixit enim in corde suo: « Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem ». -
PSALMUS 10:12 COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam, ne obliviscaris pauperum.
PSALMUS 10:13 Propter quid spernit impius Deum? Dixit enim in corde suo: « Non requires ».
PSALMUS 10:14 RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper, orphano tu factus es adiutor.
PSALMUS 10:15 SIN. Contere brachium peccatoris et maligni; quaeres peccatum illius et non invenies.
PSALMUS 10:16 Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi: perierunt gentes de terra illius.
PSALMUS 10:17 TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine; confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam
PSALMUS 10:18 iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra.
PSALMUS 11:1 <i> Magistro chori. David</i>. In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: « Transmigra in montem sicut passer!
PSALMUS 11:2 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas super nervum, ut sagittent in obscuro rectos corde.
PSALMUS 11:3 Quando fundamenta evertuntur, iustus quid faciat? ».
PSALMUS 11:4 Dominus in templo sancto suo, Dominus, in caelo sedes eius. Oculi eius in pauperem respiciunt, palpebrae eius interrogant filios hominum.
PSALMUS 11:5 Dominus interrogat iustum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius.
PSALMUS 11:6 Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur; et spiritus procellarum pars calicis eorum.
PSALMUS 11:7 Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit, recti videbunt vultum eius.
PSALMUS 12:1 <i> Magistro chori. Super octavam. PSALMUS. David</i>.
PSALMUS 12:2 Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam deminuti sunt fideles a filiis hominum.
PSALMUS 12:3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; in labiis dolosis, in duplici corde locuti sunt.
PSALMUS 12:4 Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam.
PSALMUS 12:5 Qui dixerunt: « Lingua nostra magnificabimur, labia nostra a nobis sunt; quis noster dominus est? ».
PSALMUS 12:6 « Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus; ponam in salutari illum, quem despiciunt ».
PSALMUS 12:7 Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, separatum a terra, purgatum septuplum.
PSALMUS 12:8 Tu, Domine, servabis nos et custodies nos a generatione hac in aeternum. In circuitu impii ambulant, cum exaltantur sordes inter filios hominum.
PSALMUS 13:1 <i> Magistro chori. PSALMUS. David</i>.
PSALMUS 13:2 Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Usquequo avertes faciem tuam a me?
PSALMUS 13:3 Usquequo ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem? Usquequo exaltabitur inimicus meus super me?
PSALMUS 13:4 Respice et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne quando obdormiam in morte,
PSALMUS 13:5 ne quando dicat inimicus meus: « Praevalui adversus eum! »; neque exsultent, qui tribulant me, si motus fuero.
PSALMUS 13:6 Ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo; cantabo Domino, qui bona tribuit mihi.
PSALMUS 14:1 <i> Magistro chori. David</i>. Dixit insipiens in corde suo: « Non est Deus ». Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum.
PSALMUS 14:2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intellegens aut requirens Deum.
PSALMUS 14:3 Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
PSALMUS 14:4 Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt;
PSALMUS 14:5 illic trepidaverunt timore, quoniam Deus cum generatione iusta est.
PSALMUS 14:6 Vos consilium inopis confundetis, Dominus autem spes eius est.
PSALMUS 14:7 Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.
PSALMUS 15:1 <i> PSALMUS. David</i>. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Quis requiescet in monte sancto tuo?
PSALMUS 15:2 Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam, qui loquitur veritatem in corde suo,
PSALMUS 15:3 qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et opprobrium non intulit proximo suo.
PSALMUS 15:4 Ad nihilum reputatus est in conspectu eius malignus, timentes autem Dominum glorificat. Qui iuravit in detrimentum suum et non mutat,
PSALMUS 15:5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentem non accepit. Qui facit haec, non movebitur in aeternum.
PSALMUS 16:1 <i> Miktam. David</i>. Conserva me, Deus, quoniam speravi in te.
PSALMUS 16:2 Dixi Domino: « Dominus meus es tu, bonum mihi non est sine te ».
PSALMUS 16:3 In sanctos, qui sunt in terra, inclitos viros, omnis voluntas mea in eos.
PSALMUS 16:4 Multiplicantur dolores eorum, qui post deos alienos acceleraverunt. Non effundam libationes eorum de sanguinibus neque assumam nomina eorum in labiis meis.
PSALMUS 16:5 Dominus pars hereditatis meae et calicis mei: tu es qui detines sortem meam.
PSALMUS 16:6 Funes ceciderunt mihi in praeclaris; insuper et hereditas mea speciosa est mihi.
PSALMUS 16:7 Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum; insuper et in noctibus erudierunt me renes mei.
PSALMUS 16:8 Proponebam Dominum in conspectu meo semper; quoniam a dextris est mihi, non commovebor.
PSALMUS 16:9 Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultaverunt praecordia mea; insuper et caro mea requiescet in spe.
PSALMUS 16:10 Quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
PSALMUS 16:11 Notas mihi facies vias vitae, plenitudinem laetitiae cum vultu tuo, delectationes in dextera tua usque in finem.
PSALMUS 17:1 <i> Precatio. David</i>. Exaudi, Domine, iustitiam meam, intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.
PSALMUS 17:2 De vultu tuo iudicium meum prodeat; oculi tui videant aequitates.
PSALMUS 17:3 Proba cor meum et visita nocte; igne me examina, et non invenies in me iniquitatem.
PSALMUS 17:4 Non transgreditur os meum ad opera hominum, propter verba labiorum tuorum custodivi me a viis violenti.
PSALMUS 17:5 Retine gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.
PSALMUS 17:6 Ego ad te clamavi, quoniam exaudis me, Deus; inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea.
PSALMUS 17:7 Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis ab insurgentibus sperantes in dextera tua.
PSALMUS 17:8 Custodi me ut pupillam oculi, sub umbra alarum tuarum protege me
PSALMUS 17:9 a facie impiorum, qui me afflixerunt. Inimici mei in furore circumdederunt me,
PSALMUS 17:10 adipem suum concluserunt; os eorum locutum est superbiam.
PSALMUS 17:11 Incedentes nunc circumdederunt me, oculos suos statuerunt prosternere in terram.
PSALMUS 17:12 Aspectus eorum quasi leonis parati ad praedam et sicut catuli leonis recubantis in abditis.
PSALMUS 17:13 Exsurge, Domine, praeveni eum, supplanta eum; eripe animam meam ab impio framea tua,
PSALMUS 17:14 a mortuis manu tua, Domine, a mortuis, quorum defecit portio vitae. De reconditis tuis adimpleas ventrem eorum, saturentur filii et dimittant reliquias parvulis suis.
PSALMUS 17:15 Ego autem in iustitia videbo faciem tuam; satiabor, cum evigilavero, conspectu tuo.
PSALMUS 18:1 <i> Magistro chori. David</i>, servi Domini, qui locutus est ad Dominum verba huius cantici, quando Dominus eum liberaverat e potestate omnium inimicorum suorum
PSALMUS 18:2 et e manu Saul. Dixit igitur: Diligam te, Domine, fortitudo mea.
PSALMUS 18:3 Domine, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus; Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum; protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus.
PSALMUS 18:4 Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
PSALMUS 18:5 Circumdederunt me fluctus mortis, et torrentes Belial conturbaverunt me;
PSALMUS 18:6 funes inferni circumdederunt me, praeoccupaverunt me laquei mortis.
PSALMUS 18:7 In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius.
PSALMUS 18:8 Commota est et contremuit terra; fundamenta montium concussa sunt et commota sunt, quoniam iratus est.
PSALMUS 18:9 Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius devorans; carbones succensi processerunt ab eo.
PSALMUS 18:10 Inclinavit caelos et descendit, et caligo sub pedibus eius.
PSALMUS 18:11 Et ascendit super cherub et volavit, ferebatur super pennas ventorum.
PSALMUS 18:12 Et posuit tenebras latibulum suum, in circuitu eius tabernaculum eius, tenebrosa aqua, nubes aeris.
PSALMUS 18:13 Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt, grando et carbones ignis.
PSALMUS 18:14 Et intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis.
PSALMUS 18:15 Et misit sagittas suas et dissipavit eos, fulgura iecit et conturbavit eos.
PSALMUS 18:16 Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae.
PSALMUS 18:17 Misit de summo et accepit me et assumpsit me de aquis multis;
PSALMUS 18:18 eripuit me de inimicis meis fortissimis et ab his, qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me.
PSALMUS 18:19 Oppugnaverunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus fulcimentum meum;
PSALMUS 18:20 et eduxit me in latitudinem, salvum me fecit, quoniam voluit me.
PSALMUS 18:21 Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum reddet mihi,
PSALMUS 18:22 quia custodivi vias Domini nec impie recessi a Deo meo.
PSALMUS 18:23 Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo, et iustitias eius non reppuli a me;
PSALMUS 18:24 et fui immaculatus cum eo et observavi me ab iniquitate.
PSALMUS 18:25 Et retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius.
PSALMUS 18:26 Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris
PSALMUS 18:27 et cum electo electus eris et cum perverso callidus eris.
PSALMUS 18:28 Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis.
PSALMUS 18:29 Quoniam tu accendis lucernam meam, Domine; Deus meus illuminat tenebras meas.
PSALMUS 18:30 Quoniam in te aggrediar hostium turmas et in Deo meo transiliam murum.
PSALMUS 18:31 Deus, impolluta via eius, eloquia Domini igne examinata; protector est omnium sperantium in se.
PSALMUS 18:32 Quoniam quis Deus praeter Dominum? Aut quae munitio praeter Deum nostrum?
PSALMUS 18:33 Deus, qui praecinxit me virtute et posuit immaculatam viam meam;
PSALMUS 18:34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuit me;
PSALMUS 18:35 qui docet manus meas ad proelium, et tendunt arcum aereum brachia mea.
PSALMUS 18:36 Et dedisti mihi scutum salutis tuae, et dextera tua suscepit me, et exauditio tua magnificavit me.
PSALMUS 18:37 Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea.
PSALMUS 18:38 Persequebar inimicos meos et comprehendebam illos et non convertebar, donec deficerent.
PSALMUS 18:39 Confringebam illos, nec poterant stare, cadebant subtus pedes meos.
PSALMUS 18:40 Et praecinxisti me virtute ad bellum et supplantasti insurgentes in me subtus me.
PSALMUS 18:41 Et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti.
PSALMUS 18:42 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos.
PSALMUS 18:43 Et comminui eos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearum contrivi eos.
PSALMUS 18:44 Eripuisti me de contradictionibus populi, constituisti me in caput gentium. Populus, quem non cognovi, servivit mihi,
PSALMUS 18:45 in auditu auris oboedivit mihi. Filii alieni blanditi sunt mihi,
PSALMUS 18:46 filii alieni inveterati sunt, contremuerunt in abditis suis.
PSALMUS 18:47 Vivit Dominus, et benedictus Adiutor meus, et exaltetur Deus salutis meae.
PSALMUS 18:48 Deus, qui das vindictas mihi et subdis populos sub me, liberator meus de inimicis meis iracundis;
PSALMUS 18:49 et ab insurgentibus in me exaltas me, a viro iniquo eripis me.
PSALMUS 18:50 Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam,
PSALMUS 18:51 magnificans salutes regis sui et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum.
PSALMUS 19:1 <i> Magistro chori. PSALMUS. David</i>.
PSALMUS 19:2 Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum.
PSALMUS 19:3 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
PSALMUS 19:4 Non sunt loquelae neque sermones, quorum non intellegantur voces:
PSALMUS 19:5 in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
PSALMUS 19:6 Soli posuit tabernaculum in eis, et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam.
PSALMUS 19:7 A finibus caelorum egressio eius, et occursus eius usque ad fines eorum, nec est quod se abscondat a calore eius.
PSALMUS 19:8 Lex Domini immaculata, reficiens animam, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
PSALMUS 19:9 Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda, praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
PSALMUS 19:10 Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi; iudicia Domini vera, iusta omnia simul,
PSALMUS 19:11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum stillantem.
PSALMUS 19:12 Etenim servus tuus eruditur in eis; in custodiendis illis retributio multa.
PSALMUS 19:13 Errores quis intellegit? Ab occultis munda me
PSALMUS 19:14 et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei, Tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo.
PSALMUS 19:15 Sint ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo. Domine, adiutor meus et redemptor meus.
PSALMUS 20:1 <i> Magistro chori. PSALMUS. David</i>.
PSALMUS 20:2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis, protegat te nomen Dei Iacob.
PSALMUS 20:3 Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te.
PSALMUS 20:4 Memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue habeat.
PSALMUS 20:5 Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum adimpleat.
PSALMUS 20:6 Laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri levabimus signa; impleat Dominus omnes petitiones tuas.
PSALMUS 20:7 Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum: exaudivit illum de caelo sancto suo, in virtutibus salutis dexterae eius.
PSALMUS 20:8 Hi in curribus, et hi in equis, nos autem nomen Domini Dei nostri invocavimus.
PSALMUS 20:9 Ipsi incurvati sunt et ceciderunt, nos autem surreximus et erecti sumus.
PSALMUS 20:10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.
PSALMUS 21:1 <i> Magistro chori. PSALMUS. David.</i>
PSALMUS 21:2 Domine, in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exsultabit vehementer.
PSALMUS 21:3 Desiderium cordis eius tribuisti ei et voluntatem labiorum eius non denegasti.
PSALMUS 21:4 Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite eius coronam de auro purissimo.
PSALMUS 21:5 Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi.
PSALMUS 21:6 Magna est gloria eius in salutari tuo, magnificentiam et decorem impones super eum;
PSALMUS 21:7 quoniam pones eum benedictionem in saeculum saeculi, laetificabis eum in gaudio ante vultum tuum.
PSALMUS 21:8 Quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur.
PSALMUS 21:9 Inveniet manus tua omnes inimicos tuos, dextera tua inveniet, qui te oderunt.
PSALMUS 21:10 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua deglutiet eos, et devorabit eos ignis.
PSALMUS 21:11 Fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum.
PSALMUS 21:12 Quoniam intenderunt in te mala, cogitaverunt consilia: nihil potuerunt.
PSALMUS 21:13 Quoniam pones eos dorsum, arcus tuos tendes in vultum eorum.
PSALMUS 21:14 Exaltare, Domine, in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas.
PSALMUS 22:1 <i> Magistro chori. Ad modum cantici " Cerva diluculo ". PSALMUS. David</i>.
PSALMUS 22:2 Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba rugitus mei.
PSALMUS 22:3 Deus meus, clamo per diem, et non exaudis, et nocte, et non est requies mihi.
PSALMUS 22:4 Tu autem sanctus es, qui habitas in laudibus Israel.
PSALMUS 22:5 In te speraverunt patres nostri, speraverunt, et liberasti eos;
PSALMUS 22:6 ad te clamaverunt et salvi facti sunt, in te speraverunt et non sunt confusi.
PSALMUS 22:7 Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis.
PSALMUS 22:8 Omnes videntes me deriserunt me; torquentes labia moverunt caput:
PSALMUS 22:9 « Speravit in Domino: eripiat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum ».
PSALMUS 22:10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ad ubera matris meae.
PSALMUS 22:11 In te proiectus sum ex utero, de ventre matris meae Deus meus es tu.
PSALMUS 22:12 Ne longe fias a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adiuvet.
PSALMUS 22:13 Circumdederunt me vituli multi, tauri Basan obsederunt me.
PSALMUS 22:14 Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens.
PSALMUS 22:15 Sicut aqua effusus sum, et dissoluta sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
PSALMUS 22:16 Aruit tamquam testa palatum meum, et lingua mea adhaesit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me.
PSALMUS 22:17 Quoniam circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos,
PSALMUS 22:18 et dinumeravi omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me;
PSALMUS 22:19 diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem.
PSALMUS 22:20 Tu autem, Domine, ne elongaveris; fortitudo mea, ad adiuvandum me festina.
PSALMUS 22:21 Erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam.
PSALMUS 22:22 Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam.
PSALMUS 22:23 Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te.
PSALMUS 22:24 Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Iacob, glorificate eum. Metuat eum omne semen Israel,
PSALMUS 22:25 quoniam non sprevit neque despexit afflictionem pauperis nec avertit faciem suam ab eo et, cum clamaret ad eum, exaudivit.
PSALMUS 22:26 Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
PSALMUS 22:27 Edent pauperes et saturabuntur; et laudabunt Dominum, qui requirunt eum: « Vivant corda eorum in saeculum saeculi! ».
PSALMUS 22:28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium.
PSALMUS 22:29 Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
PSALMUS 22:30 Ipsum solum adorabunt omnes, qui dormiunt in terra; in conspectu eius procident omnes, qui descendunt in pulverem. Anima autem mea illi vivet,
PSALMUS 22:31 et semen meum serviet ipsi. Narrabitur de Domino generationi venturae;
PSALMUS 22:32 et annuntiabunt iustitiam eius populo, qui nascetur: « Haec fecit Dominus! ».
PSALMUS 23:1 <i> PSALMUS. David</i>. Dominus pascit me, et nihil mihi deerit:
PSALMUS 23:2 in pascuis virentibus me collocavit, super aquas quietis eduxit me,
PSALMUS 23:3 animam meam refecit. Deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum.
PSALMUS 23:4 Nam et si ambulavero in valle umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.
PSALMUS 23:5 Parasti in conspectu meo mensam adversus eos, qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum, et calix meus redundat.
PSALMUS 23:6 Etenim benignitas et misericordia subsequentur me omnibus diebus vitae meae, et inhabitabo in domo Domini in longitudinem dierum.
PSALMUS 24:1 <i> David. PSALMUS</i>. Domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et qui habitant in eo.
PSALMUS 24:2 Quia ipse super maria fundavit eum et super flumina firmavit eum. -
PSALMUS 24:3 Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius?
PSALMUS 24:4 Innocens manibus et mundo corde, qui non levavit ad vana animam suam nec iuravit in dolum.
PSALMUS 24:5 Hic accipiet benedictionem a Domino et iustificationem a Deo salutari suo.
PSALMUS 24:6 Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Iacob.
PSALMUS 24:7 Attollite, portae, capita vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
PSALMUS 24:8 Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in proelio.
PSALMUS 24:9 Attollite, portae, capita vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
PSALMUS 24:10 Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.
PSALMUS 25:1 <i>David</i>. ALEPH. Ad te, Domine, levavi animam meam,
PSALMUS 25:2 BETH. Deus meus, in te confido; non erubescam. Neque exsultent super me inimici mei,
PSALMUS 25:3 GHIMEL. etenim universi, qui sustinent te, non confundentur. Confundantur infideliter agentes propter vanitatem.
PSALMUS 25:4 DALETH. Vias tuas, Domine, demonstra mihi et semitas tuas edoce me.
PSALMUS 25:5 HE. Dirige me in veritate tua et doce me, quia tu es Deus salutis meae, VAU. et te sustinui tota die.
PSALMUS 25:6 ZAIN. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quoniam a saeculo sunt.
PSALMUS 25:7 HETH. Peccata iuventutis meae et delicta mea ne memineris; secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
PSALMUS 25:8 TETH. Dulcis et rectus Dominus, propter hoc peccatores viam docebit;
PSALMUS 25:9 IOD. diriget mansuetos in iudicio, docebit mites vias suas.
PSALMUS 25:10 CAPH. Universae viae Domini misericordia et veritas custodientibus testamentum eius et testimonia eius.
PSALMUS 25:11 LAMED. Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo: multum est enim.
PSALMUS 25:12 MEM. Quis est homo, qui timet Dominum? Docebit eum viam, quam eligat.
PSALMUS 25:13 NUN. Anima eius in bonis demorabitur, et semen eius hereditabit terram.
PSALMUS 25:14 SAMECH. Familiariter aget Dominus cum timentibus eum, ut testamentum suum manifestet illis.
PSALMUS 25:15 AIN. Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
PSALMUS 25:16 PHE. Respice in me et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.
PSALMUS 25:17 SADE. Dilata angustias cordis mei et de necessitatibus meis erue me.
PSALMUS 25:18 Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea.
PSALMUS 25:19 RES. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt et odio crudeli oderunt me.
PSALMUS 25:20 SIN. Custodi animam meam et erue me; non erubescam, quoniam speravi in te.
PSALMUS 25:21 TAU. Innocentia et aequitas custodiant me, quia sustinui te.
PSALMUS 25:22 PHE. Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis.
PSALMUS 26:1 <i>David</i>. Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor.
PSALMUS 26:2 Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. —
PSALMUS 26:3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et ambulavi in veritate tua.
PSALMUS 26:4 Non sedi cum viris vanitatis et cum occulte agentibus non introibo.
PSALMUS 26:5 Odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo.
PSALMUS 26:6 Lavabo in innocentia manus meas et circumdabo altare tuum, Domine,
PSALMUS 26:7 ut auditas faciam voces laudis et enarrem universa mirabilia tua.
PSALMUS 26:8 Domine, dilexi habitaculum domus tuae et locum habitationis gloriae tuae.
PSALMUS 26:9 Ne colligas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam,
PSALMUS 26:10 in quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus.
PSALMUS 26:11 Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me et miserere mei.
PSALMUS 26:12 Pes meus stetit in directo, in ecclesiis benedicam Domino.
PSALMUS 27:1 <i>David</i>. Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo? Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo?
PSALMUS 27:2 Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas; qui tribulant me et inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
PSALMUS 27:3 Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo.
PSALMUS 27:4 Unum petii a Domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluptatem Domini et visitem templum eius.
PSALMUS 27:5 Quoniam occultabit me in tentorio suo in die malorum. Abscondet me in abscondito tabernaculi sui, in petra exaltabit me.
PSALMUS 27:6 Et nunc exaltatur caput meum super inimicos meos in circuitu meo. Immolabo in tabernaculo eius hostias vociferationis, cantabo et psalmum dicam Domino.
PSALMUS 27:7 Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi; miserere mei et exaudi me.
PSALMUS 27:8 De te dixit cor meum: « Exquirite faciem meam! ». Faciem tuam, Domine, exquiram.
PSALMUS 27:9 Ne avertas faciem tuam a me, ne declines in ira a servo tuo. Adiutor meus es tu, ne me reicias neque derelinquas me, Deus salutis meae.
PSALMUS 27:10 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me.
PSALMUS 27:11 Ostende mihi, Domine, viam tuam et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos.
PSALMUS 27:12 Ne tradideris me in animam tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et qui violentiam spirant.
PSALMUS 27:13 Credo videre bona Domini in terra viventium.
PSALMUS 27:14 Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
PSALMUS 28:1 <i>David</i>. Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me. Ne quando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.
PSALMUS 28:2 Exaudi vocem deprecationis meae, dum clamo ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
PSALMUS 28:3 Ne simul trahas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem. Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.
PSALMUS 28:4 Da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opus manuum eorum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis.
PSALMUS 28:5 Quoniam non intellexerunt opera Domini et opus manuum eius, destruet illos et non aedificabit eos.
PSALMUS 28:6 Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae;
PSALMUS 28:7 Dominus adiutor meus et protector meus, in ipso speravit cor meum, et adiutus sum, et exsultavit cor meum, et in cantico meo confitebor ei.
PSALMUS 28:8 Dominus fortitudo plebi suae, et refugium salvationum christi sui est.
PSALMUS 28:9 Salvum fac populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et extolle illos usque in aeternum.
PSALMUS 29:1 <i> PSALMUS. David</i>. Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino gloriam et potentiam,
PSALMUS 29:2 afferte Domino gloriam nominis eius, adorate Dominum in splendore sancto.
PSALMUS 29:3 Vox Domini super aquas; Deus maiestatis intonuit, Dominus super aquas multas.
PSALMUS 29:4 Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia.
PSALMUS 29:5 Vox Domini confringentis cedros; et confringet Dominus cedros Libani.
PSALMUS 29:6 Et saltare faciet, tamquam vitulum, Libanum, et Sarion, quemadmodum filium unicornium. -
PSALMUS 29:7 Vox Domini intercidentis flammam ignis,
PSALMUS 29:8 vox Domini concutientis desertum, et concutiet Dominus desertum Cades.
PSALMUS 29:9 Vox Domini properantis partum cervarum, et denudabit condensa; et in templo eius omnes dicent gloriam.
PSALMUS 29:10 Dominus super diluvium habitat, et sedebit Dominus rex in aeternum.
PSALMUS 29:11 Dominus virtutem populo suo dabit, Dominus benedicet populo suo in pace.
PSALMUS 30:1 <i> PSALMUS. Canticum festi Dedicationis Templi. David</i>.
PSALMUS 30:2 Exaltabo te, Domine, quoniam extraxisti me nec delectasti inimicos meos super me.
PSALMUS 30:3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.
PSALMUS 30:4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam, vivificasti me, ut non descenderem in lacum.
PSALMUS 30:5 Psallite Domino, sancti eius, et confitemini memoriae sanctitatis eius,
PSALMUS 30:6 quoniam ad momentum indignatio eius, et per vitam voluntas eius. Ad vesperum demoratur fletus, ad matutinum laetitia.
PSALMUS 30:7 Ego autem dixi in securitate mea: « Non movebor in aeternum ».
PSALMUS 30:8 Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
PSALMUS 30:9 Ad te, Domine, clamabam et ad Deum meum deprecabar.
PSALMUS 30:10 Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis aut annuntiabit veritatem tuam?
PSALMUS 30:11 Audivit Dominus et misertus est mei, Dominus factus est adiutor meus.
PSALMUS 30:12 Convertisti planctum meum in choros mihi, conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia,
PSALMUS 30:13 ut cantet tibi gloria mea et non taceat. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.
PSALMUS 31:1 <i> Magistro chori. PSALMUS. David</i>.
PSALMUS 31:2 In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum; in iustitia tua libera me.
PSALMUS 31:3 Inclina ad me aurem tuam, accelera, ut eruas me. Esto mihi in rupem praesidii et in domum munitam, ut salvum me facias.
PSALMUS 31:4 Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et pasces me.
PSALMUS 31:5 Educes me de laqueo, quem absconderunt mihi, quoniam tu es fortitudo mea.
PSALMUS 31:6 In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine, Deus veritatis.
PSALMUS 31:7 Odisti observantes vanitates supervacuas, ego autem in Domino speravi.
PSALMUS 31:8 Exsultabo et laetabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam; agnovisti necessitates animae meae
PSALMUS 31:9 nec conclusisti me in manibus inimici; statuisti in loco spatioso pedes meos.
PSALMUS 31:10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in maerore oculus meus, anima mea et venter meus.
PSALMUS 31:11 Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus; infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea contabuerunt.
PSALMUS 31:12 Apud omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis: qui videbant me foras, fugiebant a me.
PSALMUS 31:13 Oblivioni a corde datus sum tamquam mortuus; factus sum tamquam vas perditum.
PSALMUS 31:14 Quoniam audivi vituperationem multorum: horror in circuitu; in eo dum convenirent simul adversum me, auferre animam meam consiliati sunt.
PSALMUS 31:15 Ego autem in te speravi, Domine; dixi: « Deus meus es tu,
PSALMUS 31:16 in manibus tuis sortes meae ». Eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me;
PSALMUS 31:17 illustra faciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericordia tua.
PSALMUS 31:18 Domine, non confundar, quoniam invocavi te; erubescant impii et obmutescant in inferno.
PSALMUS 31:19 Muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus iustum proterva in superbia et in abusione.
PSALMUS 31:20 Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. Perfecisti eis, qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum.
PSALMUS 31:21 Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum.
PSALMUS 31:22 Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.
PSALMUS 31:23 Ego autem dixi in trepidatione mea: « Praecisus sum a conspectu oculorum tuorum ». Verumtamen exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te.
PSALMUS 31:24 Diligite Dominum, omnes sancti eius: fideles conservat Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam.
PSALMUS 31:25 Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes, qui speratis in Domino.
PSALMUS 32:1 <i> David. Maskil</i>. Beatus, cui remissa est iniquitas, et obtectum est peccatum.
PSALMUS 32:2 Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum, nec est in spiritu eius dolus.
PSALMUS 32:3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum rugirem tota die.
PSALMUS 32:4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, immutatus est vigor meus in ardoribus aestatis.
PSALMUS 32:5 Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum meum non abscondi. Dixi: « Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino ». Et tu remisisti impietatem peccati mei.
PSALMUS 32:6 Propter hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Et in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt.
PSALMUS 32:7 Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me; exsultationibus salutis circumdabis me.
PSALMUS 32:8 Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris; firmabo super te oculos meos.
PSALMUS 32:9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus; in camo et freno si accedis ad constringendum, non approximant ad te.
PSALMUS 32:10 Multi dolores impii, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
PSALMUS 32:11 Laetamini in Domino et exsultate, iusti; et gloriamini, omnes recti corde.
PSALMUS 33:1 Exsultate, iusti, in Domino; rectos decet collaudatio.
PSALMUS 33:2 Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite illi.
PSALMUS 33:3 Cantate ei canticum novum, bene psallite ei in vociferatione,
PSALMUS 33:4 quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide.
PSALMUS 33:5 Diligit iustitiam et iudicium; misericordia Domini plena est terra.
PSALMUS 33:6 Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
PSALMUS 33:7 Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos.
PSALMUS 33:8 Timeat Dominum omnis terra, a facie autem eius formident omnes inhabitantes orbem.
PSALMUS 33:9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt.
PSALMUS 33:10 Dominus dissipat consilia gentium, irritas facit cogitationes populorum.
PSALMUS 33:11 Consilium autem Domini in aeternum manet, cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
PSALMUS 33:12 Beata gens, cui Dominus est Deus, populus, quem elegit in hereditatem sibi.
PSALMUS 33:13 De caelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum.
PSALMUS 33:14 De loco habitaculi sui respexit super omnes, qui habitant terram,
PSALMUS 33:15 qui finxit singillatim corda eorum, qui intellegit omnia opera eorum.
PSALMUS 33:16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non liberabitur in multitudine virtutis suae.
PSALMUS 33:17 Fallax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suae non salvabit.
PSALMUS 33:18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, in eos, qui sperant super misericordia eius,
PSALMUS 33:19 ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame.
PSALMUS 33:20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adiutor et protector noster est;
PSALMUS 33:21 quia in eo laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto eius speravimus.
PSALMUS 33:22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
PSALMUS 34:1 <i>David</i>, quando se mente alienatum simulavit coram Abimelech et, ab illo dimissus, abiit.
PSALMUS 34:2 ALEPH. Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo.
PSALMUS 34:3 BETH. In Domino gloriabitur anima mea, audiant mansueti et laetentur.
PSALMUS 34:4 GHIMEL. Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen eius in idipsum.
PSALMUS 34:5 DALETH. Exquisivi Dominum, et exaudivit me et ex omnibus terroribus meis eripuit me.
PSALMUS 34:6 HE. Respicite ad eum, et illuminamini, et facies vestrae non confundentur.
PSALMUS 34:7 ZAIN. Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum.
PSALMUS 34:8 HETH. Vallabit angelus Domini in circuitu timentes eum et eripiet eos.
PSALMUS 34:9 TETH. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir, qui sperat in eo.
PSALMUS 34:10 IOD. Timete Dominum, sancti eius, quoniam non est inopia timentibus eum.
PSALMUS 34:11 CAPH. Divites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non deficient omni bono.
PSALMUS 34:12 LAMED. Venite, filii, audite me: timorem Domini docebo vos.
PSALMUS 34:13 MEM. Quis est homo, qui vult vitam, diligit dies, ut videat bonum? -
PSALMUS 34:14 NUN. Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua, ne loquantur dolum.
PSALMUS 34:15 SAMECH. Diverte a malo et fac bonum, inquire pacem et persequere eam.
PSALMUS 34:16 AIN. Oculi Domini super iustos, et aures eius in clamorem eorum.
PSALMUS 34:17 PHE. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
PSALMUS 34:18 SADE. Clamaverunt, et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
PSALMUS 34:19 COPH. Iuxta est Dominus iis, qui contrito sunt corde, et confractos spiritu salvabit.
PSALMUS 34:20 RES. Multae tribulationes iustorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus.
PSALMUS 34:21 SIN. Custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur.
PSALMUS 34:22 TAU. Interficiet peccatorem malitia; et, qui oderunt iustum, punientur.
PSALMUS 34:23 PHE. Redimet Dominus animas servorum suorum; et non punientur omnes, qui sperant in eo.
PSALMUS 35:1 <i>David</i>. Iudica, Domine, iudicantes me; impugna impugnantes me.
PSALMUS 35:2 Apprehende clipeum et scutum et exsurge in adiutorium mihi.
PSALMUS 35:3 Effunde frameam et securim adversus eos, qui persequuntur me. Dic animae meae: « Salus tua ego sum ».
PSALMUS 35:4 Confundantur et revereantur quaerentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
PSALMUS 35:5 Fiant tamquam pulvis ante ventum, et angelus Domini impellens eos;
PSALMUS 35:6 fiat via illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos.
PSALMUS 35:7 Quoniam gratis absconderunt mihi laqueum suum, gratis foderunt foveam animae meae.
PSALMUS 35:8 Veniat illi calamitas, quam ignorat, et captio, quam abscondit, apprehendat eum, et in eandem calamitatem ipse cadat.
PSALMUS 35:9 Anima autem mea exsultabit in Domino et delectabitur super salutari suo.
PSALMUS 35:10 Omnia ossa mea dicent: « Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum ».
PSALMUS 35:11 Surgentes testes iniqui, quae ignorabam, interrogabant me;
PSALMUS 35:12 retribuebant mihi mala pro bonis, desolatio est animae meae.
PSALMUS 35:13 Ego autem, cum infirmarentur, induebar cilicio, humiliabam in ieiunio animam meam; et oratio mea in sinu meo convertebatur.
PSALMUS 35:14 Quasi pro proximo et quasi pro fratre meo ambulabam, quasi lugens matrem contristatus incurvabar.
PSALMUS 35:15 Cum autem vacillarem, laetati sunt et convenerunt; convenerunt contra me percutientes, et ignoravi.
PSALMUS 35:16 Diripuerunt et non desistebant; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione, frenduerunt super me dentibus suis.
PSALMUS 35:17 Domine, quamdiu aspicies? Restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam.
PSALMUS 35:18 Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo multo laudabo te.
PSALMUS 35:19 Non supergaudeant mihi inimici mei mendaces, qui oderunt me gratis et annuunt oculis.
PSALMUS 35:20 Etenim non pacifice loquebantur et contra mansuetos terrae dolos cogitabant.
PSALMUS 35:21 Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: « Euge, euge, viderunt oculi nostri ». -
PSALMUS 35:22 Vidisti, Domine, ne sileas; Domine, ne discedas a me.
PSALMUS 35:23 Exsurge et evigila ad iudicium meum, Deus meus et Dominus meus, ad causam meam.
PSALMUS 35:24 Iudica me secundum iustitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
PSALMUS 35:25 Non dicant in cordibus suis: « Euge animae nostrae »; nec dicant: « Devoravimus eum ».
PSALMUS 35:26 Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis; induantur confusione et reverentia, qui magna loquuntur super me
PSALMUS 35:27 Exsultent et laetentur, qui volunt iustitiam meam, et dicant semper: « Magnificetur Dominus, qui vult pacem servi sui ».
PSALMUS 35:28 Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam.
PSALMUS 36:1 <i> Magistro chori. David, servi Domini</i>.
PSALMUS 36:2 Susurrat iniquitas ad impium in medio cordis eius; non est timor Dei ante oculos eius.
PSALMUS 36:3 Quoniam blanditur ipsi in conspectu eius, ut non inveniat iniquitatem suam et oderit.
PSALMUS 36:4 Verba oris eius iniquitas et dolus, desiit intellegere, ut bene ageret.
PSALMUS 36:5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo, astitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit.
PSALMUS 36:6 Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes;
PSALMUS 36:7 iustitia tua sicut montes Dei, iudicia tua abyssus multa: homines et iumenta salvabis, Domine.
PSALMUS 36:8 Quam pretiosa misericordia tua, Deus! Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt;
PSALMUS 36:9 inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos.
PSALMUS 36:10 Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.
PSALMUS 36:11 Praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.
PSALMUS 36:12 Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me.
PSALMUS 36:13 Ibi ceciderunt, qui operantur iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare.
PSALMUS 37:1 <i>David</i>. ALEPH. Noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem,
PSALMUS 37:2 quoniam tamquam fenum velociter arescent et quemadmodum herba virens decident.
PSALMUS 37:3 BETH. Spera in Domino et fac bonitatem, et inhabitabis terram et pasceris in fide.
PSALMUS 37:4 Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
PSALMUS 37:5 GHIMEL. Committe Domino viam tuam et spera in eo, et ipse faciet;
PSALMUS 37:6 et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem.
PSALMUS 37:7 DALETH. Quiesce in Domino et exspecta eum; noli aemulari in eo, qui prosperatur in via sua, in homine, qui molitur insidias.
PSALMUS 37:8 HE. Desine ab ira et derelinque furorem, noli aemulari, quod vertit ad malum,
PSALMUS 37:9 quoniam qui malignantur, exterminabuntur, sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram.
PSALMUS 37:10 VAU. Et adhuc pusillum et non erit peccator, et quaeres locum eius et non invenies.
PSALMUS 37:11 Mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis.
PSALMUS 37:12 ZAIN. Insidiabitur peccator iusto et stridebit super eum dentibus suis.
PSALMUS 37:13 Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies eius.
PSALMUS 37:14 HETH. Gladium evaginaverunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut deiciant pauperem et inopem, ut trucident recte ambulantes in via.
PSALMUS 37:15 Gladius eorum intrabit in corda ipsorum, et arcus eorum confringetur.
PSALMUS 37:16 TETH. Melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas,
PSALMUS 37:17 quoniam brachia peccatorum conterentur, confirmat autem iustos Dominus.
PSALMUS 37:18 IOD. Novit Dominus dies immaculatorum, et hereditas eorum in aeternum erit.
PSALMUS 37:19 Non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur.
PSALMUS 37:20 CAPH. Quia peccatores peribunt, inimici vero Domini ut decor camporum deficient, quemadmodum fumus deficient.
PSALMUS 37:21 LAMED. Mutuatur peccator et non solvet, iustus autem miseretur et tribuet.
PSALMUS 37:22 Quia benedicti eius hereditabunt terram, maledicti autem eius exterminabuntur.
PSALMUS 37:23 MEM. A Domino gressus hominis confirmantur, et viam eius volet.
PSALMUS 37:24 Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus sustentat manum eius.
PSALMUS 37:25 NUN. Iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem.
PSALMUS 37:26 Tota die miseretur et commodat, et semen illius in benedictione erit.
PSALMUS 37:27 SAMECH. Declina a malo et fac bonum, et inhabitabis in saeculum saeculi,
PSALMUS 37:28 quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos. AIN. Iniusti in aeternum disperibunt, et semen impiorum exterminabitur.
PSALMUS 37:29 Iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam.
PSALMUS 37:30 PHE. Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium;
PSALMUS 37:31 lex Dei eius in corde ipsius, et non vacillabunt gressus eius.
PSALMUS 37:32 SADE. Considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum;
PSALMUS 37:33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius nec damnabit eum, cum iudicabitur illi.
PSALMUS 37:34 COPH. Exspecta Dominum et custodi viam eius, et exaltabit te, ut hereditate capias terram; cum exterminabuntur peccatores, videbis.
PSALMUS 37:35 RES. Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedrum virentem;
PSALMUS 37:36 et transivi, et ecce non erat, et quaesivi eum, et non est inventus.
PSALMUS 37:37 SIN. Observa innocentiam et vide aequitatem, quoniam est posteritas homini pacifico.
PSALMUS 37:38 Iniusti autem disperibunt simul, posteritas impiorum exterminabitur.
PSALMUS 37:39 TAU. Salus autem iustorum a Domino, et protector eorum in tempore tribulationis.
PSALMUS 37:40 Et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos, quia speraverunt in eo.
PSALMUS 38:1 <i> PSALMUS. David. Ad commemorandum</i>.
PSALMUS 38:2 Domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me,
PSALMUS 38:3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et descendit super me manus tua.
PSALMUS 38:4 Non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae, non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.
PSALMUS 38:5 Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum et sicut onus grave gravant me nimis. -
PSALMUS 38:6 Putruerunt et corrupti sunt livores mei a facie insipientiae meae.
PSALMUS 38:7 Inclinatus sum et incurvatus nimis; tota die contristatus ingrediebar.
PSALMUS 38:8 Quoniam lumbi mei impleti sunt ardoribus, et non est sanitas in carne mea.
PSALMUS 38:9 Afflictus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei.
PSALMUS 38:10 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
PSALMUS 38:11 Palpitavit cor meum, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
PSALMUS 38:12 Amici mei et proximi mei procul a plaga mea steterunt, et propinqui mei de longe steterunt.
PSALMUS 38:13 Et laqueos posuerunt, qui quaerebant animam meam; et, qui requirebant mala mihi, locuti sunt insidias et dolos tota die meditabantur.
PSALMUS 38:14 Ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum;
PSALMUS 38:15 et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones.
PSALMUS 38:16 Quoniam in te, Domine, speravi, tu exaudies, Domine Deus meus.
PSALMUS 38:17 Quia dixi: «Ne quando supergaudeant mihi; dum commoventur pedes mei, magnificantur super me ».
PSALMUS 38:18 Quoniam ego in lapsum paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.
PSALMUS 38:19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo et sollicitus sum de peccato meo.
PSALMUS 38:20 Inimici autem mei vivunt et confirmati sunt; et multiplicati sunt, qui oderunt me inique.
PSALMUS 38:21 Retribuentes mala pro bonis detrahebant mihi, pro eo quod sequebar bonitatem.
PSALMUS 38:22 Ne derelinquas me, Domine; Deus meus, ne discesseris a me.
PSALMUS 38:23 Festina in adiutorium meum, Domine, salus mea.
PSALMUS 39:1 <i> Magistro chori, Idithun. PSALMUS. David</i>.
PSALMUS 39:2 Dixi: « Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; ponam ori meo custodiam, donec consistit peccator adversum me ».
PSALMUS 39:3 Tacens obmutui et silui absque ullo bono, et dolor meus renovatus est.
PSALMUS 39:4 Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exarsit ignis.
PSALMUS 39:5 Locutus sum in lingua mea: « Notum fac mihi, Domine, finem meum; et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quam brevis sit vita mea ».
PSALMUS 39:6 Ecce paucorum palmorum fecisti dies meos, et spatium vitae meae tamquam nihilum ante te. Etenim universa vanitas omnis homo constitutus est.
PSALMUS 39:7 Etenim ut imago pertransit homo. Etenim vanitas est et concitatur; thesaurizat et ignorat quis congregabit ea.
PSALMUS 39:8 Et nunc quae est exspectatio mea, Domine? Spes mea apud te est.
PSALMUS 39:9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me, opprobrium insipienti ne ponas me.
PSALMUS 39:10 Obmutui et non aperiam os meum, quoniam tu fecisti.
PSALMUS 39:11 Amove a me plagas tuas: ab ictu manus tuae ego defeci.
PSALMUS 39:12 In increpationibus, propter iniquitatem, corripuisti hominem, et tabescere fecisti, sicut tinea, desiderabilia eius. Etenim vanitas omnis homo.
PSALMUS 39:13 Exaudi orationem meam, Domine, et clamorem meum auribus percipe. Ad lacrimas meas ne obsurdescas, quoniam advena ego sum apud te, peregrinus sicut omnes patres mei.
PSALMUS 39:14 Avertere a me, ut refrigerer, priusquam abeam et non sim amplius.
PSALMUS 40:1 <i> Magistro chori. David. PSALMUS</i>.
PSALMUS 40:2 Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi.
PSALMUS 40:3 Et exaudivit clamorem meum et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis; et statuit super petram pedes meos et firmavit gressus meos.
PSALMUS 40:4 Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino.
PSALMUS 40:5 Beatus vir, qui posuit Dominum spem suam et non respexit superbos et declinantes in mendacium.
PSALMUS 40:6 Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua, et cogitationes tuas pro nobis: non est qui similis sit tibi. Si nuntiare et eloqui voluero, multiplicabuntur super numerum.
PSALMUS 40:7 Sacrificium et oblationem noluisti, aures autem fodisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti,
PSALMUS 40:8 tunc dixi: « Ecce venio. In volumine libri scriptum est de me.
PSALMUS 40:9 Facere voluntatem tuam, Deus meus, volui; et lex tua in praecordiis meis ».
PSALMUS 40:10 Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti.
PSALMUS 40:11 Iustitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi. Non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam ab ecclesia magna.
PSALMUS 40:12 Tu autem, Domine, ne prohibeas miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper suscipiant me,
PSALMUS 40:13 quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui videre. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me.
PSALMUS 40:14 Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; Domine, ad adiuvandum me festina.
PSALMUS 40:15 Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam, ut auferant eam. Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala.
PSALMUS 40:16 Obstupescant propter confusionem suam, qui dicunt mihi: « Euge, euge ».
PSALMUS 40:17 Exsultent et laetentur in te omnes quaerentes te; et dicant semper: « Magnificetur Dominus », qui diligunt salutare tuum.
PSALMUS 40:18 Ego autem egenus et pauper sum; Dominus sollicitus est mei. Adiutor meus et liberator meus tu es; Deus meus, ne tardaveris.
PSALMUS 41:1 <i> Magistro chori. PSALMUS. David</i>.
PSALMUS 41:2 Beatus, qui intellegit de egeno; in die mala liberabit eum Dominus.
PSALMUS 41:3 Dominus servabit eum et vivificabit eum et beatum faciet eum in terra et non tradet eum in animam inimicorum eius.
PSALMUS 41:4 Dominus opem feret illi super lectum doloris eius; universum stratum eius versabis in infirmitate eius.
PSALMUS 41:5 Ego dixi: « Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi ».
PSALMUS 41:6 Inimici mei dixerunt mala mihi: « Quando morietur, et peribit nomen eius? ».
PSALMUS 41:7 Et si ingrediebatur, ut visitaret, vana loquebatur; cor eius congregabat iniquitatem sibi, egrediebatur foras et detrahebat.
PSALMUS 41:8 Simul adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi:
PSALMUS 41:9 « Maleficium effusum est in eo; et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat ».
PSALMUS 41:10 Sed et homo pacis meae, in quo speravi, qui edebat panem meum, levavit contra me calcaneum.
PSALMUS 41:11 Tu autem, Domine, miserere mei et resuscita me, et retribuam eis.
PSALMUS 41:12 In hoc cognovi quoniam voluisti me, quia non gaudebit inimicus meus super me;
PSALMUS 41:13 me autem propter innocentiam suscepisti et statuisti me in conspectu tuo in aeternum.
PSALMUS 41:14 Benedictus Dominus, Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum. Fiat, fiat.
PSALMUS 42:1 <i> Magistro chori. Maskil. Filiorum Core</i>.
PSALMUS 42:2 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.
PSALMUS 42:3 Sitivit anima mea ad Deum, Deum vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei?
PSALMUS 42:4 Fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi cotidie: « Ubi est Deus tuus? ».
PSALMUS 42:5 Haec recordatus sum et effudi in me animam meam; quoniam transibam in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exsultationis et confessionis multitudinis festa celebrantis.
PSALMUS 42:6 Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.
PSALMUS 42:7 In meipso anima mea contristata est; propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermonim, de monte Misar.
PSALMUS 42:8 Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt.
PSALMUS 42:9 In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius apud me est: oratio ad Deum vitae meae.
PSALMUS 42:10 Dicam Deo: « Susceptor meus es. Quare oblitus es mei, et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? ».
PSALMUS 42:11 Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi, qui tribulant me, dum dicunt mihi quotidie: « Ubi est Deus tuus? ». -
PSALMUS 42:12 Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.
PSALMUS 43:1 Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta; ab homine iniquo et doloso erue me.
PSALMUS 43:2 Quia tu es Deus refugii mei; quare me reppulisti, et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
PSALMUS 43:3 Emitte lucem tuam et veritatem tuam; ipsae me deducant et adducant in montem sanctum tuum et in tabernacula tua.
PSALMUS 43:4 Et introibo ad altare Dei, ad Deum laetitiae exsultationis meae. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
PSALMUS 43:5 Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.
PSALMUS 44:1 <i> Magistro chori. Filiorum Core. Maskil.</i>
PSALMUS 44:2 Deus, auribus nostris audivimus; patres nostri annuntiaverunt nobis opus, quod operatus es in diebus eorum, in diebus antiquis.
PSALMUS 44:3 Tu manu tua gentes depulisti et plantasti illos, afflixisti populos et dilatasti eos.
PSALMUS 44:4 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos; sed dextera tua et brachium tuum et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
PSALMUS 44:5 Tu es rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Iacob.
PSALMUS 44:6 In te inimicos nostros proiecimus, et in nomine tuo conculcavimus insurgentes in nos. -
PSALMUS 44:7 Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me.
PSALMUS 44:8 Tu autem salvasti nos de affligentibus nos et odientes nos confudisti.
PSALMUS 44:9 In Deo gloriabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum.
PSALMUS 44:10 Nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris, Deus, cum virtutibus nostris.
PSALMUS 44:11 Convertisti nos retrorsum coram inimicis nostris; et, qui oderunt nos, diripuerunt sibi.
PSALMUS 44:12 Dedisti nos tamquam oves ad vescendum et in gentibus dispersisti nos.
PSALMUS 44:13 Vendidisti populum tuum sine lucro nec ditior factus es in commutatione eorum.
PSALMUS 44:14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro.
PSALMUS 44:15 Posuisti nos similitudinem in gentibus, commotionem capitis in populis.
PSALMUS 44:16 Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me
PSALMUS 44:17 a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et ultoris.
PSALMUS 44:18 Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te et inique non egimus in testamentum tuum.
PSALMUS 44:19 Et non recessit retro cor nostrum, nec declinaverunt gressus nostri a via tua;
PSALMUS 44:20 sed humiliasti nos in loco vulpium et operuisti nos umbra mortis.
PSALMUS 44:21 Si obliti fuerimus nomen Dei nostri et si expanderimus manus nostras ad deum alienum,
PSALMUS 44:22 nonne Deus requiret ista? Ipse enim novit abscondita cordis.
PSALMUS 44:23 Quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis.
PSALMUS 44:24 Evigila, quare obdormis, Domine? Exsurge et ne repellas in finem.
PSALMUS 44:25 Quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae?
PSALMUS 44:26 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster. Exsurge, Domine, adiuva nos et redime nos propter misericordiam tuam.
PSALMUS 45:1 <i> Magistro chori. Secundum " Lilia... ". Filiorum Core. Maskil. Canticum amoris</i>.
PSALMUS 45:2 Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis.
PSALMUS 45:3 Speciosus forma es prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum.
PSALMUS 45:4 Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime, magnificentia tua et ornatu tuo.
PSALMUS 45:5 Et ornatu tuo procede, currum ascende propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam. Et doceat te mirabilia dextera tua:
PSALMUS 45:6 sagittae tuae acutae - populi sub te cadent - in corda inimicorum regis.
PSALMUS 45:7 Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; sceptrum aequitatis sceptrum regni tui.
PSALMUS 45:8 Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis.
PSALMUS 45:9 Myrrha et aloe et casia omnia vestimenta tua; e domibus eburneis chordae delectant te.
PSALMUS 45:10 Filiae regum in pretiosis tuis; astitit regina a dextris tuis ornata auro ex Ophir. -
PSALMUS 45:11 Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui;
PSALMUS 45:12 et concupiscet rex speciem tuam. Quoniam ipse est dominus tuus, et adora eum.
PSALMUS 45:13 Filia Tyri cum muneribus; vultum tuum deprecabuntur divites plebis.
PSALMUS 45:14 Gloriosa nimis filia regis intrinsecus, texturis aureis circumamicta.
PSALMUS 45:15 In vestibus variegatis adducetur regi; virgines post eam, proximae eius, afferuntur tibi.
PSALMUS 45:16 Afferuntur in laetitia et exsultatione, adducuntur in domum regis.
PSALMUS 45:17 Pro patribus tuis erunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram.
PSALMUS 45:18 Memor ero nominis tui in omni generatione et generatione; propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi.
PSALMUS 46:1 <i> Magistro chori. Filiorum Core. Secundum " Virgines... ". Canticum</i>.
PSALMUS 46:2 Deus est nobis refugium et virtus, adiutorium in tribulationibus inventus est nimis.
PSALMUS 46:3 Propterea non timebimus, dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.
PSALMUS 46:4 Fremant et intumescant aquae eius, conturbentur montes in elatione eius.
PSALMUS 46:5 Fluminis rivi laetificant civitatem Dei, sancta tabernacula Altissimi.
PSALMUS 46:6 Deus in medio eius, non commovebitur; adiuvabit eam Deus mane diluculo.
PSALMUS 46:7 Fremuerunt gentes, commota sunt regna; dedit vocem suam, liquefacta est terra.
PSALMUS 46:8 Dominus virtutum nobiscum, refugium nobis Deus Iacob.
PSALMUS 46:9 Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Auferet bella usque ad finem terrae,
PSALMUS 46:10 arcum conteret et confringet arma et scuta comburet igne.
PSALMUS 46:11 Vacate et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus et exaltabor in terra.
PSALMUS 46:12 Dominus virtutum nobiscum, refugium nobis Deus Iacob.
PSALMUS 47:1 <i> Magistro chori. Filiorum Core. PSALMUS</i>.
PSALMUS 47:2 Omnes gentes, plaudite manibus, iubilate Deo in voce exsultationis,
PSALMUS 47:3 quoniam Dominus Altissimus, terribilis, rex magnus super omnem terram.
PSALMUS 47:4 Subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris.
PSALMUS 47:5 Elegit nobis hereditatem nostram, gloriam Iacob, quem dilexit.
PSALMUS 47:6 Ascendit Deus in iubilo, et Dominus in voce tubae.
PSALMUS 47:7 Psallite Deo, psallite; psallite regi nostro, psallite.
PSALMUS 47:8 Quoniam rex omnis terrae Deus, psallite sapienter.
PSALMUS 47:9 Regnavit Deus super gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam.
PSALMUS 47:10 Principes populorum congregati sunt cum populo Dei Abraham, quoniam Dei sunt scuta terrae: vehementer elevatus est.
PSALMUS 48:1 <i> Canticum. PSALMUS. Filiorum Core</i>.
PSALMUS 48:2 Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri.
PSALMUS 48:3 Mons sanctus eius collis speciosus, exsultatio universae terrae. Mons Sion, extrema aquilonis, civitas regis magni.
PSALMUS 48:4 Deus in domibus eius notus factus est ut refugium.
PSALMUS 48:5 Quoniam ecce reges congregati sunt, convenerunt in unum.
PSALMUS 48:6 Ipsi cum viderunt, sic admirati sunt, conturbati sunt, diffugerunt;
PSALMUS 48:7 illic tremor apprehendit eos, dolores ut parturientis.
PSALMUS 48:8 In spiritu orientis conteres naves Tharsis.
PSALMUS 48:9 Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri; Deus fundavit eam in aeternum.
PSALMUS 48:10 Recogitamus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.
PSALMUS 48:11 Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae; iustitia plena est dextera tua.
PSALMUS 48:12 Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Iudae propter iudicia tua.
PSALMUS 48:13 Circumdate Sion et complectimini eam, numerate turres eius.
PSALMUS 48:14 Ponite corda vestra in virtute eius et percurrite domos eius, ut enarretis in progenie altera.
PSALMUS 48:15 Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi; ipse ducet nos in saecula.
PSALMUS 49:1 <i> Magistro chori. Filiorum Core. PSALMUS</i>.
PSALMUS 49:2 Audite haec, omnes gentes; auribus percipite, omnes, qui habitatis orbem:
PSALMUS 49:3 quique humiles et viri nobiles, simul in unum dives et pauper!
PSALMUS 49:4 Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.
PSALMUS 49:5 Inclinabo in parabolam aurem meam, aperiam in psalterio aenigma meum.
PSALMUS 49:6 Cur timebo in diebus malis, cum iniquitas supplantantium circumdabit me?
PSALMUS 49:7 Qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur.
PSALMUS 49:8 Etenim seipsum non redimet homo; non dabit Deo propitiationem suam.
PSALMUS 49:9 Nimium est pretium redemptionis animae eius: ad ultimum deficiet,
PSALMUS 49:10 ut vivat usque in finem nec videat interitum.
PSALMUS 49:11 Et videbit sapientes morientes; simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas.
PSALMUS 49:12 Sepulcra eorum domus illorum in aeternum; tabernacula eorum in progeniem et progeniem, etsi vocaverunt nominibus suis terras suas.
PSALMUS 49:13 Et homo, cum sit in honore, non permanebit; comparatus est iumentis, quae pereunt, et similis factus est illis.
PSALMUS 49:14 Haec via illorum, quorum fiducia in semetipsis, et finis eorum, qui complacent in ore suo.
PSALMUS 49:15 Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos; descendent praecipites ad sepulcrum, et figura eorum erit in consumptionem: infernus habitaculum eorum.
PSALMUS 49:16 Verumtamen Deus redimet animam meam, de manu inferi vere suscipiet me.
PSALMUS 49:17 Ne timueris, cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus eius,
PSALMUS 49:18 quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria eius.
PSALMUS 49:19 Cum animae suae in vita ipsius benedixerit: « Laudabunt te quod benefecisti tibi »,
PSALMUS 49:20 tamen introibit ad progeniem patrum suorum, qui in aeternum non videbunt lumen.
PSALMUS 49:21 Homo, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis, quae pereunt, et similis factus est illis.
PSALMUS 50:1 <i> PSALMUS. Asaph</i>. Deus deorum, Dominus, locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
PSALMUS 50:2 Ex Sion speciosa decore Deus illuxit,
PSALMUS 50:3 Deus noster veniet et non silebit: ignis consumens est in conspectu eius, et in circuitu eius tempestas valida.
PSALMUS 50:4 Advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum:
PSALMUS 50:5 « Congregate mihi sanctos meos, qui disposuerunt testamentum meum in sacrificio ».
PSALMUS 50:6 Et annuntiabunt caeli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est.
PSALMUS 50:7 « Audi, populus meus, et loquar, Israel, et testificabor adversum te: Deus, Deus tuus, ego sum.
PSALMUS 50:8 Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta enim tua in conspectu meo sunt semper.
PSALMUS 50:9 Non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos.
PSALMUS 50:10 Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, iumentorum mille in montibus.
PSALMUS 50:11 Cognovi omnia volatilia caeli; et, quod movetur in agro, meum est.
PSALMUS 50:12 Si esuriero non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius.
PSALMUS 50:13 Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo?
PSALMUS 50:14 Immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua;
PSALMUS 50:15 et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me ».
PSALMUS 50:16 Peccatori autem dixit Deus: « Quare tu enarras praecepta mea et assumis testamentum meum in os tuum?
PSALMUS 50:17 Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum.
PSALMUS 50:18 Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris erat portio tua.
PSALMUS 50:19 Os tuum dimittebas ad malitiam, et lingua tua concinnabat dolos.
PSALMUS 50:20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae proferebas opprobrium.
PSALMUS 50:21 Haec fecisti, et tacui. Existimasti quod eram tui similis. Arguam te et statuam illa contra faciem tuam.
PSALMUS 50:22 Intellegite haec, qui obliviscimini Deum, ne quando rapiam, et non sit qui eripiat.
PSALMUS 50:23 Qui immolabit sacrificium laudis, honorificabit me; et, qui immaculatus est in via, ostendam illi salutare Dei ».
PSALMUS 51:1 <i> Magistro chori. PSALMUS. David</i>,
PSALMUS 51:2 cum venit ad eum Nathan propheta, postquam cum Bethsabee peccavit.
PSALMUS 51:3 Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam.
PSALMUS 51:4 Amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me.
PSALMUS 51:5 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.
PSALMUS 51:6 Tibi, tibi soli peccavi et malum coram te feci, ut iustus inveniaris in sententia tua et aequus in iudicio tuo.
PSALMUS 51:7 Ecce enim in iniquitate generatus sum, et in peccato concepit me mater mea.
PSALMUS 51:8 Ecce enim veritatem in corde dilexisti et in occulto sapientiam manifestasti mihi.
PSALMUS 51:9 Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor.
PSALMUS 51:10 Audire me facies gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa, quae contrivisti.
PSALMUS 51:11 Averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele.
PSALMUS 51:12 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum firmum innova in visceribus meis.
PSALMUS 51:13 Ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
PSALMUS 51:14 Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu promptissimo confirma me.
PSALMUS 51:15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.
PSALMUS 51:16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae, et exsultabit lingua mea iustitiam tuam.
PSALMUS 51:17 Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.
PSALMUS 51:18 Non enim sacrificio delectaris; holocaustum, si offeram, non placebit.
PSALMUS 51:19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
PSALMUS 51:20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Ierusalem.
PSALMUS 51:21 Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos.
PSALMUS 52:1 <i> Magistro chori. Maskil. David</i>,
PSALMUS 52:2 postquam Doeg Edomita ad Saul venit eique narravit dicens: " David intravit in domum Abimelech ".
PSALMUS 52:3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es iniquitate?
PSALMUS 52:4 Tota die insidias cogitasti; lingua tua sicut novacula acuta, qui facis dolum.
PSALMUS 52:5 Dilexisti malitiam super benignitatem, mendacium magis quam loqui aequitatem.
PSALMUS 52:6 Dilexisti omnia verba perditionis, lingua dolosa.
PSALMUS 52:7 Propterea Deus destruet te in finem; evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium.
PSALMUS 52:8 Videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt:
PSALMUS 52:9 « Ecce homo, qui non posuit Deum refugium suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in insidiis suis ».
PSALMUS 52:10 Ego autem sicut virens oliva in domo Dei. Speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi.
PSALMUS 52:11 Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est, in conspectu sanctorum tuorum.
PSALMUS 53:1 <i> Magistro chori. Secundum " Mahalat ". Maskil. David</i>. Dixit insipiens in corde suo: « Non est Deus ».
PSALMUS 53:2 Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum.
PSALMUS 53:3 Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intellegens, aut requirens Deum.
PSALMUS 53:4 Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
PSALMUS 53:5 Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis? Deum non invocaverunt;
PSALMUS 53:6 illic trepidaverunt timore, et non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum, qui te obsidebant, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. -
PSALMUS 53:7 Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.
PSALMUS 54:1 <i> Magistro chori. Fidibus. Maskil. David</i>,
PSALMUS 54:2 postquam Ziphaei ad Saul venerunt dicentes: " Ecce David apud nos abditus latet ".
PSALMUS 54:3 Deus, in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me.
PSALMUS 54:4 Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe verba oris mei!
PSALMUS 54:5 Quoniam superbi insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
PSALMUS 54:6 Ecce enim Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est animae meae.
PSALMUS 54:7 Converte mala super inimicos meos et in veritate tua disperde illos.
PSALMUS 54:8 Voluntarie sacrificabo tibi, confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est;
PSALMUS 54:9 quoniam ex omni tribulatione eripuit me, et super inimicos meos despexit oculus meus.
PSALMUS 55:1 <i> Magistro chori. Fidibus. Maskil. David</i>.
PSALMUS 55:2 Auribus percipe, Deus, orationem meam et ne abscondaris a deprecatione mea;
PSALMUS 55:3 intende mihi et exaudi me. Excussus sum in meditatione mea et conturbatus sum
PSALMUS 55:4 a voce inimici et a tribulatione peccatoris. Quoniam devolverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi.
PSALMUS 55:5 Cor meum torquetur intra me, et formido mortis cecidit super me.
PSALMUS 55:6 Timor et tremor venerunt super me, et contexit me pavor. -
PSALMUS 55:7 Et dixi: « Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam?
PSALMUS 55:8 Ecce elongabo fugiens et manebo in solitudine.
PSALMUS 55:9 Exspectabo eum, qui salvum me faciat a spiritu procellae et tempestate ».
PSALMUS 55:10 Dissipa, Domine, divide linguas eorum, quoniam vidi violentiam et contentionem in civitate.
PSALMUS 55:11 Die ac nocte circumeunt eam super muros eius,
PSALMUS 55:12 iniquitas et labor et insidiae in medio eius; et non defecit de plateis eius fraudulentia et dolus.
PSALMUS 55:13 Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magnificatus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.
PSALMUS 55:14 Tu vero, homo coaequalis meus, familiaris meus et notus meus,
PSALMUS 55:15 qui simul habuimus dulce consortium: in domo Dei ambulavimus in concursu.
PSALMUS 55:16 Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes, quoniam nequitiae in habitaculis eorum, in medio eorum.
PSALMUS 55:17 Ego autem ad Deum clamabo, et Dominus salvabit me.
PSALMUS 55:18 Vespere et mane et meridie meditabor et ingemiscam, et exaudiet vocem meam.
PSALMUS 55:19 Redimet in pace animam meam ab his, qui impugnant me, quoniam in multis sunt adversum me.
PSALMUS 55:20 Exaudiet Deus et humiliabit illos, qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.
PSALMUS 55:21 Extendit manum suam in socios; contaminavit foedus suum.
PSALMUS 55:22 Lene super butyrum est os eius, pugna autem cor illius: molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt gladii destricti. -
PSALMUS 55:23 Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet; non dabit in aeternum fluctuationem iusto.
PSALMUS 55:24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine.
PSALMUS 56:1 <i> Magistro chori. Secundum " Ionat elem rehoqim ". David. Miktam. Cum Gath Philistaei eum tenerent.</i>
PSALMUS 56:2 Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo, tota die impugnans oppressit me.
PSALMUS 56:3 Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi pugnant adversum me, Altissime.
PSALMUS 56:4 In quacumque die timebo, ego in te sperabo.
PSALMUS 56:5 In Deo, cuius laudabo sermonem, in Deo speravi; non timebo: quid faciet mihi caro?
PSALMUS 56:6 Tota die rem meam perturbabant, adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
PSALMUS 56:7 Concitabant iurgia, insidiabantur, ipsi calcaneum meum observabant. Sicut quaesierunt animam meam,
PSALMUS 56:8 ita pro iniquitate retribue illis, in ira populos prosterne, Deus.
PSALMUS 56:9 Peregrinationes meas tu numerasti: pone lacrimas meas in utre tuo; nonne in supputatione tua?
PSALMUS 56:10 Tunc convertentur inimici mei retrorsum, in quacumque die invocavero: ecce cognovi quoniam Deus meus es.
PSALMUS 56:11 In Deo, cuius laudabo sermonem, in Domino, cuius laudabo sermonem,
PSALMUS 56:12 in Deo speravi; non timebo: quid faciet mihi homo?
PSALMUS 56:13 Super me sunt, Deus, vota tua; reddam laudationes tibi,
PSALMUS 56:14 quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu, ut ambulem coram Deo in lumine viventium.
PSALMUS 57:1 <i> Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam. Quando a Saul in cavernam fugit</i>.
PSALMUS 57:2 Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confugit anima mea; et in umbra alarum tuarum confugiam, donec transeant insidiae.
PSALMUS 57:3 Clamabo ad Deum Altissimum, Deum, qui benefecit mihi.
PSALMUS 57:4 Mittet de caelo et liberabit me; dabit in opprobrium conculcantes me. Mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam.
PSALMUS 57:5 Anima mea recumbit in medio catulorum leonum devorantium filios hominum. Dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus.
PSALMUS 57:6 Exaltare super caelos, Deus, super omnem terram gloria tua.
PSALMUS 57:7 Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvavit se anima mea; foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam.
PSALMUS 57:8 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum;
PSALMUS 57:9 cantabo et psalmum dicam. Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara, excitabo auroram.
PSALMUS 57:10 Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in nationibus,
PSALMUS 57:11 quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
PSALMUS 57:12 Exaltare super caelos, Deus, super omnem terram gloria tua.
PSALMUS 58:1 <i> Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam</i>.
PSALMUS 58:2 Numquid vere, potentes, iustitiam loquimini, recte iudicatis filios hominum?
PSALMUS 58:3 Etenim in corde iniquitates operamini, in terra violentiam manus vestrae concinnant.
PSALMUS 58:4 Alienati sunt peccatores ab utero; erraverunt a ventre, qui loquuntur falsa.
PSALMUS 58:5 Venenum illis in similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,
PSALMUS 58:6 quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter.
PSALMUS 58:7 Deus, contere dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringe, Domine.
PSALMUS 58:8 Diffluant tamquam aqua decurrens, sicut fenum conculcatum arescant.
PSALMUS 58:9 Sicut limax, quae tabescens transit, sicut abortivum mulieris, quod non vidit solem.
PSALMUS 58:10 Priusquam sentiant ollae vestrae rhamnum, sicut viventes, sicut ardor irae absorbet eos.
PSALMUS 58:11 Laetabitur iustus, cum viderit vindictam, pedes suos lavabit in sanguine peccatoris.
PSALMUS 58:12 Et dicet homo: « Utique est fructus iusto, utique est Deus iudicans eos in terra ».
PSALMUS 59:1 <i> Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam. Quando Saul viros misit, qui domum observarent et eum occiderent</i>.
PSALMUS 59:2 Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me protege me.
PSALMUS 59:3 Eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me.
PSALMUS 59:4 Quia ecce insidiati sunt animae meae, irruerunt in me fortes.
PSALMUS 59:5 Neque delictum neque peccatum in me est, Domine; sine iniquitate mea currunt et praeparantur. Exsurge in occursum meum et vide;
PSALMUS 59:6 et tu, Domine, Deus virtutum, Deus Israel, evigila ad visitandas omnes gentes; non miserearis omnibus, qui infideliter operantur.
PSALMUS 59:7 Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem.
PSALMUS 59:8 Ecce eructabunt ore suo, et gladius in labiis eorum: « Quis enim audit? ».
PSALMUS 59:9 Et tu, Domine, deridebis eos, subsannabis omnes gentes.
PSALMUS 59:10 Fortitudo mea, tibi attendam, quia, Deus, praesidium meum es.
PSALMUS 59:11 Deus meus, misericordia eius praeveniet me. Deus faciet, ut despiciam inimicos meos.
PSALMUS 59:12 Ne occidas eos, ne quando obliviscatur populus meus; disperge illos in virtute tua et prosterne eos, protector meus, Domine.
PSALMUS 59:13 Peccatum oris eorum, sermo labiorum ipsorum, et comprehendantur in superbia sua. Propter exsecrationem et mendacium, quod loquuntur,
PSALMUS 59:14 consume eos in furore, consume, et non erunt; et scient quia Deus dominabitur Iacob et finium terrae.
PSALMUS 59:15 Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem.
PSALMUS 59:16 Ipsi errabunt ad manducandum; si vero non fuerint saturati, murmurabunt.
PSALMUS 59:17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam et exsultabo mane misericordiam tuam, quia factus es praesidium meum et refugium meum in die tribulationis meae.
PSALMUS 59:18 Fortitudo mea, tibi psallam, quia, Deus, praesidium meum es: Deus meus misericordia mea.
PSALMUS 60:1 <i> Magistro chori. Secundum " Lilium praecepti ". Miktam. David. Ad docendum</i>.
PSALMUS 60:2 Quando contra Aram Naharaim et Aram Soba egressus est, et quando Ioab reversus devicit Edom in valle Salis: duodecim milia (hominum).
PSALMUS 60:3 Deus, reppulisti nos, destruxisti nos. Iratus es. Convertere ad nos!
PSALMUS 60:4 Concussisti terram, confregisti eam; sana contritiones eius, quia commota est.
PSALMUS 60:5 Ostendisti populo tuo dura, potasti nos vino vertiginis.
PSALMUS 60:6 Dedisti metuentibus te signum, ut fugiant a facie arcus.
PSALMUS 60:7 Ut liberentur dilecti tui, salvos fac dextera tua et exaudi nos.
PSALMUS 60:8 Deus locutus est in sancto suo: « Laetabor et partibor Sichimam et convallem Succoth metibor.
PSALMUS 60:9 Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei. Iuda sceptrum meum,
PSALMUS 60:10 Moab olla lavacri mei. Super Idumaeam extendam calceamentum meum, super Philistaeam vociferabor ».
PSALMUS 60:11 Quis adducet me in civitatem munitam? Quis deducet me usque in Idumaeam?
PSALMUS 60:12 Nonne tu, Deus, qui reppulisti nos; et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris? Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
PSALMUS 60:13 In Deo faciemus virtutem, et ipse conculcabit tribulantes nos.
PSALMUS 61:1 <i> Magistro chori. Fidibus. David</i>.
PSALMUS 61:2 Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meae.
PSALMUS 61:3 A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum. In petram inaccessam mihi deduc me!
PSALMUS 61:4 Quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici.
PSALMUS 61:5 Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula, protegar in velamento alarum tuarum,
PSALMUS 61:6 quoniam tu, Deus meus, exaudisti vota mea, dedisti hereditatem timentium nomen tuum.
PSALMUS 61:7 Dies super dies regis adicies, annos eius usque in diem generationis et generationis.
PSALMUS 61:8 Sedeat in aeternum in conspectu Dei; misericordia et veritas servent eum.
PSALMUS 61:9 Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem.
PSALMUS 62:1 <i> Magistro chori. Secundum Iduthun. PSALMUS. David.</i>
PSALMUS 62:2 In Deo tantum quiesce, anima mea, ab ipso enim salutare meum.
PSALMUS 62:3 Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum, praesidium meum; non movebor amplius.
PSALMUS 62:4 Quousque irruitis in hominem, contunditis universi vos tamquam parietem inclinatum et maceriam depulsam?
PSALMUS 62:5 Verumtamen de excelso suo cogitaverunt depellere; delectabantur mendacio. Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant.
PSALMUS 62:6 In Deo tantum quiesce, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea.
PSALMUS 62:7 Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum, praesidium meum; non movebor.
PSALMUS 62:8 In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est.
PSALMUS 62:9 Sperate in eo, omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra; Deus refugium nobis.
PSALMUS 62:10 Verumtamen vanitas filii Adam, mendacium filii hominum. In stateram si conscendant, super fumum leves sunt omnes.
PSALMUS 62:11 Nolite sperare in violentia et in rapina nolite decipi; divitiae si affluant, nolite cor apponere.
PSALMUS 62:12 Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas Deo est,
PSALMUS 62:13 et tibi, Domine, misericordia; quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.
PSALMUS 63:1 <i> PSALMUS. David, cum in deserto Iudae commoraretur</i>.
PSALMUS 63:2 Deus, Deus meus es tu, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, te desideravit caro mea. In terra deserta et arida et inaquosa,
PSALMUS 63:3 sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
PSALMUS 63:4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
PSALMUS 63:5 Sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas.
PSALMUS 63:6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
PSALMUS 63:7 Cum memor ero tui super stratum meum, in matutinis meditabor de te,
PSALMUS 63:8 quia fuisti adiutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
PSALMUS 63:9 Adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua.
PSALMUS 63:10 Ipsi vero in ruinam quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae,
PSALMUS 63:11 tradentur in potestatem gladii, partes vulpium erunt.
PSALMUS 63:12 Rex vero laetabitur in Deo; gloriabuntur omnes, qui iurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua.
PSALMUS 64:1 <i> Magistro chori. PSALMUS. David</i>.
PSALMUS 64:2 Exaudi, Deus, vocem meam in meditatione mea; a timore inimici custodi animam meam.
PSALMUS 64:3 Protege me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.
PSALMUS 64:4 Qui exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt sagittas suas, venefica verba,
PSALMUS 64:5 ut sagittent in occultis immaculatum. Subito sagittabunt eum et non timebunt,
PSALMUS 64:6 firmaverunt sibi consilium nequam. Disputaverunt, ut absconderent laqueos, dixerunt: « Quis videbit eos? ».
PSALMUS 64:7 Excogitaverunt iniqua, perfecerunt excogitata consilia. Interiora hominis et cor eius abyssus.
PSALMUS 64:8 Et sagittavit illos Deus; subito factae sunt plagae eorum,
PSALMUS 64:9 et infirmavit eos lingua eorum. Caput movebunt omnes, qui videbunt eos,
PSALMUS 64:10 et timebit omnis homo; et annuntiabunt opera Dei et facta eius intellegent.
PSALMUS 64:11 Laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo, et gloriabuntur omnes recti corde.
PSALMUS 65:1 <i> Magistro chori. PSALMUS. David. Canticum</i>.
PSALMUS 65:2 Te decet hymnus, Deus, in Sion; et tibi reddetur votum in Ierusalem.
PSALMUS 65:3 Qui audis orationem, ad te omnis caro veniet propter iniquitatem.
PSALMUS 65:4 Etsi praevaluerunt super nos impietates nostrae, tu propitiaberis eis.
PSALMUS 65:5 Beatus, quem elegisti et assumpsisti; inhabitabit in atriis tuis. Replebimur bonis domus tuae, sanctitate templi tui.
PSALMUS 65:6 Mirabiliter in aequitate exaudies nos, Deus salutis nostrae, spes omnium finium terrae et maris longinqui.
PSALMUS 65:7 Firmans montes in virtute tua, accinctus potentia.
PSALMUS 65:8 Compescens sonitum maris, sonitum fluctuum eius et tumultum populorum.
PSALMUS 65:9 Et timebunt, qui habitant terminos terrae, a signis tuis; exitus orientis et occidentis delectabis.
PSALMUS 65:10 Visitasti terram et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis; parasti frumenta illorum, quoniam ita parasti eam.
PSALMUS 65:11 Sulcos eius irrigans, glebas eius complanans; imbribus emollis eam, benedicis germini eius.
PSALMUS 65:12 Coronasti annum benignitate tua, et vestigia tua stillabunt pinguedinem.
PSALMUS 65:13 Stillabunt pascua deserti, et exsultatione colles accingentur.
PSALMUS 65:14 Induta sunt ovibus prata, et valles abundabunt frumento; clamabunt, etenim hymnum dicent.
PSALMUS 66:1 <i> Magistro chori. Canticum. PSALMUS</i>. Iubilate Deo, omnis terra,
PSALMUS 66:2 psalmum dicite gloriae nominis eius, glorificate laudem eius.
PSALMUS 66:3 Dicite Deo: « Quam terribilia sunt opera tua. Prae multitudine virtutis tuae blandientur tibi inimici tui.
PSALMUS 66:4 Omnis terra adoret te et psallat tibi, psalmum dicat nomini tuo ».
PSALMUS 66:5 Venite et videte opera Dei, terribilis in adinventionibus super filios hominum.
PSALMUS 66:6 Convertit mare in aridam, et in flumine pertransibunt pede; ibi laetabimur in ipso.
PSALMUS 66:7 Qui dominatur in virtute sua in aeternum, oculi eius super gentes respiciunt; rebelles non exaltentur in semetipsis.
PSALMUS 66:8 Benedicite, gentes, Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius;
PSALMUS 66:9 qui posuit animam nostram ad vitam et non dedit in commotionem pedes nostros.
PSALMUS 66:10 Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
PSALMUS 66:11 Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro.
PSALMUS 66:12 Imposuisti homines super capita nostra, transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.
PSALMUS 66:13 Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea,
PSALMUS 66:14 quae protulerunt labia mea, et locutum est os meum in tribulatione mea.
PSALMUS 66:15 Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum, offeram tibi boves cum hircis.
PSALMUS 66:16 Venite, audite, et narrabo, omnes, qui timetis Deum, quanta fecit animae meae.
PSALMUS 66:17 Ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi in lingua mea.
PSALMUS 66:18 Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.
PSALMUS 66:19 Propterea exaudivit Deus, attendit voci deprecationis meae.
PSALMUS 66:20 Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me.
PSALMUS 67:1 <i> Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. Canticum</i>.
PSALMUS 67:2 Deus misereatur nostri et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos,
PSALMUS 67:3 ut cognoscatur in terra via tua, in omnibus gentibus salutare tuum.
PSALMUS 67:4 Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes.
PSALMUS 67:5 Laetentur et exsultent gentes, quoniam iudicas populos in aequitate et gentes in terra dirigis.
PSALMUS 67:6 Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes.
PSALMUS 67:7 Terra dedit fructum suum; benedicat nos Deus, Deus noster,
PSALMUS 67:8 benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae.
PSALMUS 68:1 <i> Magistro chori. David. PSALMUS. Canticum</i>.
PSALMUS 68:2 Exsurgit Deus, et dissipantur inimici eius; et fugiunt, qui oderunt eum, a facie eius.
PSALMUS 68:3 Sicut dissipatur fumus, tu dissipas; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereunt peccatores a facie Dei.
PSALMUS 68:4 Et iusti laetentur et exsultent in conspectu Dei et delectentur in laetitia.
PSALMUS 68:5 Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius; iter facite ei, qui fertur super nubes: Dominus nomen illi. Iubilate in conspectu eius;
PSALMUS 68:6 pater orphanorum et iudex viduarum, Deus in habitaculo sancto suo.
PSALMUS 68:7 Deus, qui inhabitare facit desolatos in domo, qui educit vinctos in prosperitatem; verumtamen rebelles habitabunt in arida terra. -
PSALMUS 68:8 Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto,
PSALMUS 68:9 terra mota est, etiam caeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel.
PSALMUS 68:10 Pluviam voluntariam effundebas, Deus; hereditatem tuam infirmatam, tu refecisti eam.
PSALMUS 68:11 Animalia tua habitabant in ea, parasti in bonitate tua pauperi, Deus.
PSALMUS 68:12 Dominus dat verbum; virgines annuntiantes bona sunt agmen ingens:
PSALMUS 68:13 « Reges exercituum fugiunt, fugiunt, et species domus dividit spolia.
PSALMUS 68:14 Et vos dormitis inter medias caulas: alae columbae nitent argento, et pennae eius pallore auri.
PSALMUS 68:15 Dum dispergit Omnipotens reges super eam, nive dealbatur Selmon ».
PSALMUS 68:16 Mons Dei mons Basan, mons cacuminum mons Basan.
PSALMUS 68:17 Ut quid invidetis, montes cacuminum, monti, in quo beneplacitum est Deo inhabitare? Etenim Dominus habitabit in finem.
PSALMUS 68:18 Currus Dei decem milia milium: Dominus venit de Sinai in sancta.
PSALMUS 68:19 Ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem; accepisti in donum homines, ut etiam rebelles habitent apud Dominum Deum.
PSALMUS 68:20 Benedictus Dominus die cotidie; portabit nos Deus salutarium nostrorum.
PSALMUS 68:21 Deus noster, Deus ad salvandum; et Domini, Domini exitus mortis.
PSALMUS 68:22 Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capillatum perambulantium in delictis suis.
PSALMUS 68:23 Dixit Dominus: « Ex Basan reducam, reducam de profundo maris,
PSALMUS 68:24 ut intingatur pes tuus in sanguine, lingua canum tuorum ex inimicis portionem inveniat ».
PSALMUS 68:25 Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei in sancta.
PSALMUS 68:26 Praecedunt cantores, postremi veniunt psallentes. in medio iuvenculae tympanistriae.
PSALMUS 68:27 « In ecclesiis benedicite Deo, Domino, vos de fontibus Israel ».
PSALMUS 68:28 Ibi Beniamin adulescentulus ducens eos, principes Iudae cum turma sua, principes Zabulon, principes Nephthali.
PSALMUS 68:29 Manda, Deus, virtuti tuae; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
PSALMUS 68:30 A templo tuo in Ierusalem tibi afferent reges munera.
PSALMUS 68:31 Increpa feram arundinis, congregationem taurorum in vitulis populorum: prosternant se cum laminis argenti. Dissipa gentes, quae bella volunt.
PSALMUS 68:32 Venient optimates ex Aegypto, Aethiopia praeveniet manus suas Deo.
PSALMUS 68:33 Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino, psallite Deo,
PSALMUS 68:34 qui fertur super caelum caeli ad orientem; ecce dabit vocem suam, vocem virtutis.
PSALMUS 68:35 Tribuite virtutem Deo. Super Israel magnificentia eius, et virtus eius in nubibus.
PSALMUS 68:36 Mirabilis, Deus, de sanctuario tuo! Deus Israel ipse tribuet virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus!
PSALMUS 69:1 <i> Magistro chori. Secundum " Lilia... ". David.</i>
PSALMUS 69:2 Salvum me fac, Deus, quoniam venerunt aquae usque ad guttur meum.
PSALMUS 69:3 Infixus sum in limo profundi, et non est substantia; veni in profunda aquarum, et fluctus demersit me.
PSALMUS 69:4 Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
PSALMUS 69:5 Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Confortati sunt, qui persecuti sunt me inimici mei mendaces; quae non rapui, tunc exsolvebam.
PSALMUS 69:6 Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita.
PSALMUS 69:7 Non erubescant in me, qui exspectant te, Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me, qui quaerunt te, Deus Israel.
PSALMUS 69:8 Quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam;
PSALMUS 69:9 extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae.
PSALMUS 69:10 Quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
PSALMUS 69:11 Et flevi in ieiunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi.
PSALMUS 69:12 Et posui vestimentum meum cilicium, et factus sum illis in parabolam.
PSALMUS 69:13 Adversum me loquebantur, qui sedebant in porta, et in me canebant, qui bibebant vinum.
PSALMUS 69:14 Ego vero orationem meam ad te, Domine, in tempore beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiae tuae exaudi me, in veritate salutis tuae.
PSALMUS 69:15 Eripe me de luto, ut non infigar, eripiar ab iis, qui oderunt me, et de profundis aquarum.
PSALMUS 69:16 Non me demergat fluctus aquarum, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.
PSALMUS 69:17 Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
PSALMUS 69:18 Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me.
PSALMUS 69:19 Accede ad animam meam, vindica eam, propter inimicos meos redime me.
PSALMUS 69:20 Tu scis opprobrium meum et confusionem meam et reverentiam meam. - In conspectu tuo sunt omnes, qui tribulant me;
PSALMUS 69:21 opprobrium contrivit cor meum, et elangui. Et sustinui, qui simul contristaretur, et non fuit, et qui consolaretur, et non inveni.
PSALMUS 69:22 Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto.
PSALMUS 69:23 Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum.
PSALMUS 69:24 Obscurentur oculi eorum, ne videant, et lumbos eorum semper infirma.
PSALMUS 69:25 Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos.
PSALMUS 69:26 Fiat commoratio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
PSALMUS 69:27 Quoniam, quem tu percussisti, persecuti sunt, et super dolorem eius, quem vulnerasti, addiderunt.
PSALMUS 69:28 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non veniant ad iustitiam tuam.
PSALMUS 69:29 Deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur.
PSALMUS 69:30 Ego autem sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscipit me.
PSALMUS 69:31 Laudabo nomen Dei cum cantico et magnificabo eum in laude.
PSALMUS 69:32 Et placebit Domino super taurum, super vitulum cornua producentem et ungulas.
PSALMUS 69:33 Videant humiles et laetentur; quaerite Deum, et vivet cor vestrum,
PSALMUS 69:34 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit.
PSALMUS 69:35 Laudent illum caeli et terra, maria et omnia reptilia in eis.
PSALMUS 69:36 Quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabit civitates Iudae; et inhabitabunt ibi et possidebunt eam.
PSALMUS 69:37 Et semen servorum eius hereditabunt eam; et, qui diligunt nomen eius, habitabunt in ea.
PSALMUS 70:1 <i> Magistro chori. David. Ad commemorandum</i>.
PSALMUS 70:2 Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina.
PSALMUS 70:3 Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam. Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala.
PSALMUS 70:4 Convertantur propter confusionem suam, qui dicunt mihi: « Euge, euge ».
PSALMUS 70:5 Exsultent et laetentur in te omnes, qui quaerunt te; et dicant semper: « Magnificetur Deus », qui diligunt salutare tuum.
PSALMUS 70:6 Ego vero egenus et pauper sum; Deus, ad me festina. Adiutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.
PSALMUS 71:1 In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum.
PSALMUS 71:2 In iustitia tua libera me et eripe me; inclina ad me aurem tuam et salva me.
PSALMUS 71:3 Esto mihi in rupem praesidii et in domum munitam, ut salvum me facias, quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu.
PSALMUS 71:4 Deus meus, eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui.
PSALMUS 71:5 Quoniam tu es exspectatio mea, Domine; Domine, spes mea a iuventute mea.
PSALMUS 71:6 Super te innixus sum ex utero, de ventre matris meae tu es susceptor meus; in te laus mea semper.
PSALMUS 71:7 Tamquam prodigium factus sum multis, et tu adiutor fortis. -
PSALMUS 71:8 Repleatur os meum laude tua, tota die magnitudine tua.
PSALMUS 71:9 Ne proicias me in tempore senectutis; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
PSALMUS 71:10 Quia dixerunt inimici mei mihi, et, qui observabant animam meam, consilium fecerunt in unum
PSALMUS 71:11 dicentes: « Deus dereliquit eum! Persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat ».
PSALMUS 71:12 Deus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum festina.
PSALMUS 71:13 Confundantur et deficiant adversantes animae meae; operiantur confusione et pudore, qui quaerunt mala mihi.
PSALMUS 71:14 Ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam.
PSALMUS 71:15 Os meum annuntiabit iustitiam tuam, tota die salutare tuum: quae dinumerare nescivi.
PSALMUS 71:16 Veniam ad potentias Domini; Domine, memorabor iustitiae tuae solius.
PSALMUS 71:17 Deus, docuisti me a iuventute mea; et usque nunc annuntiabo mirabilia tua.
PSALMUS 71:18 Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni, quae ventura est. Potentia tua
PSALMUS 71:19 et iustitia tua, Deus, usque in altissima, qui fecisti magnalia: Deus, quis similis tibi?
PSALMUS 71:20 Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas; iterum vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me.
PSALMUS 71:21 Multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis me.
PSALMUS 71:22 Nam et ego confitebor tibi in psalterio veritatem tuam, Deus meus; psallam tibi in cithara, Sanctus Israel.
PSALMUS 71:23 Exsultabunt labia mea, cum cantavero tibi, et anima mea, quam redemisti;
PSALMUS 71:24 sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint, qui quaerunt mala mihi.
PSALMUS 72:1 <i>Salomonis</i>. Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis;
PSALMUS 72:2 iudicet populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio.
PSALMUS 72:3 Afferant montes pacem populo, et colles iustitiam.
PSALMUS 72:4 Iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios inopis et humiliabit calumniatorem.
PSALMUS 72:5 Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem.
PSALMUS 72:6 Descendet sicut pluvia in gramen, et sicut imber irrigans terram.
PSALMUS 72:7 Florebit in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec auferatur luna.
PSALMUS 72:8 Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
PSALMUS 72:9 Coram illo procident incolae deserti, et inimici eius terram lingent.
PSALMUS 72:10 Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent.
PSALMUS 72:11 Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei.
PSALMUS 72:12 Quia liberabit inopem clamantem et pauperem, cui non erat adiutor.
PSALMUS 72:13 Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet.
PSALMUS 72:14 Ex oppressione et violentia redimet animas eorum, et pretiosus erit sanguis eorum coram illo. -
PSALMUS 72:15 Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae, et orabunt pro ipso semper; tota die benedicent ei.
PSALMUS 72:16 Et erit ubertas frumenti in terra, in summis montium fluctuabit, sicut Libanus fructus eius; et florebunt de civitate sicut fenum terrae.
PSALMUS 72:17 Sit nomen eius benedictum in saecula, ante solem permanebit nomen eius. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum.
PSALMUS 72:18 Benedictus Dominus Deus, Deus Israel, qui facit mirabilia solus.
PSALMUS 72:19 Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum; et replebitur maiestate eius omnis terra. Fiat, fiat.
PSALMUS 73:1 <i> PSALMUS. Asaph</i>. Quam bonus rectis est Deus, Deus his, qui mundo sunt corde!
PSALMUS 73:2 Mei autem paene moti sunt pedes, paene effusi sunt gressus mei,
PSALMUS 73:3 quia zelavi super gloriantes, pacem peccatorum videns.
PSALMUS 73:4 Quia non sunt eis impedimenta, sanus et pinguis est venter eorum.
PSALMUS 73:5 In labore mortalium non sunt et cum hominibus non flagellantur.
PSALMUS 73:6 Ideo quasi torques est eis superbia, et tamquam indumentum operuit eos violentia.
PSALMUS 73:7 Prodit quasi ex adipe iniquitas eorum, erumpunt cogitationes cordis.
PSALMUS 73:8 Subsannaverunt et locuti sunt nequitiam, iniquitatem ab excelso locuti sunt.
PSALMUS 73:9 Posuerunt in caelo os suum, et lingua eorum transivit in terra.
PSALMUS 73:10 Ideo in alto sedent, et aquae plenae non pervenient ad eos.
PSALMUS 73:11 Et dixerunt: « Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso? ».
PSALMUS 73:12 Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias.
PSALMUS 73:13 Et dixi: « Ergo sine causa mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas;
PSALMUS 73:14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis ».
PSALMUS 73:15 Si dixissem: « Loquar ut illi », ecce generationem filiorum tuorum prodidissem.
PSALMUS 73:16 Et cogitabam, ut cognoscerem hoc; labor erat in oculis meis,
PSALMUS 73:17 donec intravi in sanctuarium Dei et intellexi novissima eorum.
PSALMUS 73:18 Verumtamen in lubrico posuisti eos, deiecisti eos in ruinas.
PSALMUS 73:19 Quomodo facti sunt in desolationem! Subito defecerunt, perierunt prae horrore.
PSALMUS 73:20 Velut somnium evigilantis, Domine, surgens imaginem ipsorum contemnes.
PSALMUS 73:21 Quia exacerbatum est cor meum, et renes mei compuncti sunt;
PSALMUS 73:22 et ego insipiens factus sum et nescivi: ut iumentum factus sum apud te.
PSALMUS 73:23 Ego autem semper tecum; tenuisti manum dexteram meam.
PSALMUS 73:24 In consilio tuo deduces me et postea cum gloria suscipies me.
PSALMUS 73:25 Quis enim mihi est in caelo? Et tecum nihil volui super terram.
PSALMUS 73:26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum.
PSALMUS 73:27 Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt; perdidisti omnes, qui fornicantur abs te.
PSALMUS 73:28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam, ut annuntiem omnes operationes tuas in portis filiae Sion.
PSALMUS 74:1 <i> Maskil. Asaph</i>. Ut quid, Deus, reppulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?
PSALMUS 74:2 Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hereditatis tuae: mons Sion, in quo habitasti.
PSALMUS 74:3 Leva gressus tuos in ruinas sempiternas: omnia vastavit inimicus in sancto.
PSALMUS 74:4 Rugierunt, qui oderunt te, in medio congregationis tuae; posuerunt signa sua in signa.
PSALMUS 74:5 Visi sunt quasi in altum securim vibrantes in silva condensa.
PSALMUS 74:6 Exciderunt ianuas eius in idipsum; in securi et ascia deiecerunt.
PSALMUS 74:7 Incenderunt igni sanctuarium tuum, in terram polluerunt tabernaculum nominis tui;
PSALMUS 74:8 dixerunt in corde suo: « Opprimamus eos simul ». Combusserunt omnes congregationes Dei in terra.
PSALMUS 74:9 Signa nostra non vidimus; iam non est propheta, et apud nos non est qui cognoscat amplius.
PSALMUS 74:10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus, spernet adversarius nomen tuum in finem?
PSALMUS 74:11 Ut quid avertis manum tuam et tenes dexteram tuam in medio sinu tuo?
PSALMUS 74:12 Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutes in medio terrae.
PSALMUS 74:13 Tu conscidisti in virtute tua mare, contribulasti capita draconum in aquis.
PSALMUS 74:14 Tu confregisti capita Leviathan, dedisti eum escam monstris maris.
PSALMUS 74:15 Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios perennes.
PSALMUS 74:16 Tuus est dies, et tua est nox, tu fabricatus es luminaria et solem.
PSALMUS 74:17 Tu statuisti omnes terminos terrae, aestatem et hiemem, tu plasmasti ea.
PSALMUS 74:18 Memor esto huius: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens sprevit nomen tuum.
PSALMUS 74:19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
PSALMUS 74:20 Respice in testamentum, quia repleta sunt latibula terrae tentoriis violentiae.
PSALMUS 74:21 Ne revertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum.
PSALMUS 74:22 Exsurge, Deus, iudica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, quae ab insipiente fiunt tota die.
PSALMUS 74:23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum; tumultus adversariorum tuorum ascendit semper.
PSALMUS 75:1 <i> Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". PSALMUS. Asaph. Canticum</i>.
PSALMUS 75:2 Confitebimur tibi, Deus; confitebimur et invocabimus nomen tuum: narrabimus mirabilia tua.
PSALMUS 75:3 Cum statuero tempus, ego iustitias iudicabo.
PSALMUS 75:4 Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea, ego confirmavi columnas eius.
PSALMUS 75:5 Dixi gloriantibus: « Nolite gloriari! » et delinquentibus: «Nolite exaltare cornu!
PSALMUS 75:6 Nolite exaltare in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum proterva ».
PSALMUS 75:7 Quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis exaltatio.
PSALMUS 75:8 Quoniam Deus iudex est: hunc humiliat et hunc exaltat.
PSALMUS 75:9 Quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen usque ad faeces epotabunt, bibent omnes peccatores terrae.
PSALMUS 75:10 Ego autem annuntiabo in saeculum, cantabo Deo Iacob.
PSALMUS 75:11 Et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti.
PSALMUS 76:1 <i> Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. Asaph. Canticum</i>.
PSALMUS 76:2 Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius.
PSALMUS 76:3 Et est in Salem tabernaculum eius, et habitatio eius in Sion.
PSALMUS 76:4 Ibi confregit coruscationes arcus, scutum, gladium et bellum.
PSALMUS 76:5 Illuminans tu, Mirabilis, a montibus direptionis.
PSALMUS 76:6 Spoliati sunt potentes corde, dormierunt somnum suum, et non invenerunt omnes viri fortes manus suas.
PSALMUS 76:7 Ab increpatione tua, Deus Iacob, dormitaverunt auriga et equus.
PSALMUS 76:8 Tu terribilis es, et quis resistet tibi? Ex tunc ira tua.
PSALMUS 76:9 De caelo auditum fecisti iudicium; terra tremuit et quievit,
PSALMUS 76:10 cum exsurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.
PSALMUS 76:11 Quoniam furor hominis confitebitur tibi, et reliquiae furoris diem festum agent tibi.
PSALMUS 76:12 Vovete et reddite Domino Deo vestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili,
PSALMUS 76:13 ei, qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae.
PSALMUS 77:1 <i> Magistro chori. Secundum Idithun. Asaph. PSALMUS</i>.
PSALMUS 77:2 Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et intendit mihi.
PSALMUS 77:3 In die tribulationis meae Deum exquisivi, manus meae nocte expansae sunt et non fatigantur. Renuit consolari anima mea;
PSALMUS 77:4 memor sum Dei et ingemisco, exerceor, et deficit spiritus meus.
PSALMUS 77:5 Vigiles tenuisti palpebras oculi mei; turbatus sum et non sum locutus.
PSALMUS 77:6 Cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui.
PSALMUS 77:7 Meditatus sum nocte cum corde meo et exercitabar et scobebam spiritum meum.
PSALMUS 77:8 Numquid in aeternum proiciet Deus, aut non apponet, ut complacitior sit adhuc?
PSALMUS 77:9 Aut deficiet in finem misericordia sua, cessabit verbum a generatione in generationem?
PSALMUS 77:10 Aut obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua misericordias suas?
PSALMUS 77:11 Et dixi: « Hoc vulnus meum: mutatio dexterae Excelsi ».
PSALMUS 77:12 Memor ero operum Domini, memor ero ab initio mirabilium tuorum.
PSALMUS 77:13 Et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor.
PSALMUS 77:14 Deus, in sancto via tua; quis deus magnus sicut Deus noster?
PSALMUS 77:15 Tu es Deus, qui facis mirabilia, notam fecisti in populis virtutem tuam.
PSALMUS 77:16 Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Iacob et Ioseph.
PSALMUS 77:17 Viderunt te aquae, Deus, viderunt te aquae et doluerunt; etenim commotae sunt abyssi.
PSALMUS 77:18 Effuderunt aquas nubila, vocem dederunt nubes, etenim sagittae tuae transeunt.
PSALMUS 77:19 Vox tonitrui tui in rota; illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae, commota est et contremuit terra.
PSALMUS 77:20 In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis; et vestigia tua non cognoscuntur.
PSALMUS 77:21 Deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron.
PSALMUS 78:1 <i> Maskil. Asaph</i>. Attendite, popule meus, doctrinam meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei.
PSALMUS 78:2 Aperiam in parabolis os meum, eloquar arcana aetatis antiquae.
PSALMUS 78:3 Quanta audivimus et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis,
PSALMUS 78:4 non occultabimus a filiis eorum, generationi alteri narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius, quae fecit.
PSALMUS 78:5 Constituit testimonium in Iacob et legem posuit in Israel; quanta mandaverat patribus nostris nota facere ea filiis suis,
PSALMUS 78:6 ut cognoscat generatio altera, filii, qui nascentur. Exsurgent et narrabunt filiis suis,
PSALMUS 78:7 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur operum Dei et mandata eius custodiant.
PSALMUS 78:8 Ne fiant sicut patres eorum, generatio rebellis et exasperans; generatio, quae non firmavit cor suum, et non fuit fidelis Deo spiritus eius.
PSALMUS 78:9 Filii Ephraim, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.
PSALMUS 78:10 Non custodierunt testamentum Dei et in lege eius renuerunt ambulare.
PSALMUS 78:11 Et obliti sunt factorum eius et mirabilium eius, quae ostendit eis.
PSALMUS 78:12 Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos.
PSALMUS 78:13 Scidit mare et perduxit eos et statuit aquas quasi in utre.
PSALMUS 78:14 Et deduxit eos in nube per diem et per totam noctem in illuminatione ignis.
PSALMUS 78:15 Scidit petram in eremo et adaquavit eos velut abyssus multa.
PSALMUS 78:16 Et eduxit rivulos de petra et deduxit tamquam flumina aquas.
PSALMUS 78:17 Et apposuerunt adhuc peccare ei, in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
PSALMUS 78:18 Et tentaverunt Deum in cordibus suis, petentes escas animabus suis;
PSALMUS 78:19 et contra Deum locuti sunt, dixerunt: « Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? ».
PSALMUS 78:20 Ecce percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt. « Numquid et panem poterit dare aut parare carnes populo suo? ».
PSALMUS 78:21 Ideo audivit Dominus et exarsit, et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel.
PSALMUS 78:22 Quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutari eius.
PSALMUS 78:23 Verumtamen mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit;
PSALMUS 78:24 et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis:
PSALMUS 78:25 panem angelorum manducavit homo; cibaria misit eis ad abundantiam.
PSALMUS 78:26 Excitavit austrum in caelo et induxit in virtute sua africum;
PSALMUS 78:27 et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut arenam maris volatilia pennata:
PSALMUS 78:28 et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.
PSALMUS 78:29 Et manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis.
PSALMUS 78:30 Nondum recesserant a desiderio suo, adhuc escae eorum erant in ore ipsorum,
PSALMUS 78:31 et ira Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israel prostravit.
PSALMUS 78:32 In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus eius;
PSALMUS 78:33 et consumpsit in halitu dies eorum et annos eorum cum festinatione.
PSALMUS 78:34 Cum occideret eos, quaerebant eum et conversi veniebant diluculo ad eum;
PSALMUS 78:35 et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum, et Deus Excelsus redemptor eorum est.
PSALMUS 78:36 Et suaserunt ei in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei;
PSALMUS 78:37 cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles erant in testamento eius.
PSALMUS 78:38 Ipse autem est misericors et propitiatur iniquitati et non disperdit. Saepe avertit iram suam et non accendit omnem furorem suum.
PSALMUS 78:39 Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens.
PSALMUS 78:40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitaverunt eum in inaquoso!
PSALMUS 78:41 Et reversi sunt et tentaverunt Deum et Sanctum Israel exacerbaverunt.
PSALMUS 78:42 Non sunt recordati manus eius, diei, qua redemit eos de manu tribulantis.
PSALMUS 78:43 Cum posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos.
PSALMUS 78:44 Convertit in sanguinem flumina eorum et rivulos eorum, ne biberent.
PSALMUS 78:45 Misit in eos coenomyiam et comedit eos, ranam et perdidit eos.
PSALMUS 78:46 Dedit brucho fructus eorum, labores eorum locustae.
PSALMUS 78:47 Occidit in grandine vineas eorum, moros eorum in pruina.
PSALMUS 78:48 Tradidit grandini iumenta eorum et greges eorum flammae ignis.
PSALMUS 78:49 Misit in eos ardorem irae suae, indignationem et comminationem et angustiam, immissionem angelorum malorum.
PSALMUS 78:50 Complanavit semitam irae suae; non pepercit a morte animabus eorum et vitam eorum in peste conclusit.
PSALMUS 78:51 Percussit omne primogenitum in terra Aegypti, primitias roboris eorum in tabernaculis Cham.
PSALMUS 78:52 Abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto.
PSALMUS 78:53 Deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare.
PSALMUS 78:54 Et induxit eos in fines sanctificationis suae, in montem, quem acquisivit dextera eius.
PSALMUS 78:55 Et eiecit a facie eorum gentes et divisit eis terram in funiculo hereditatis et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.
PSALMUS 78:56 Et tentaverunt et exacerbaverunt Deum Excelsum et testimonia eius non custodierunt.
PSALMUS 78:57 Recesserunt et praevaricati sunt, quemadmodum patres eorum; conversi sunt retro ut arcus pravus.
PSALMUS 78:58 In iram concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt.
PSALMUS 78:59 Audivit Deus et exarsit et sprevit valde Israel.
PSALMUS 78:60 Et reppulit habitaculum Silo, tabernaculum, ubi habitavit in hominibus.
PSALMUS 78:61 Et tradidit in captivitatem virtutem suam et pulchritudinem suam in manus inimici.
PSALMUS 78:62 Et conclusit in gladio populum suum et in hereditatem suam exarsit.
PSALMUS 78:63 Iuvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt desponsatae.
PSALMUS 78:64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduae eorum non plorabantur.
PSALMUS 78:65 Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.
PSALMUS 78:66 Et percussit inimicos suos in posteriora, opprobrium sempiternum dedit illis.
PSALMUS 78:67 Et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Ephraim non elegit,
PSALMUS 78:68 sed elegit tribum Iudae, montem Sion, quem dilexit.
PSALMUS 78:69 Et aedificavit sicut excelsum sanctuarium suum, sicut terram, quam fundavit in saecula.
PSALMUS 78:70 Et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium,
PSALMUS 78:71 de post fetantes accepit eum: pascere Iacob populum suum et Israel hereditatem suam.
PSALMUS 78:72 Et pavit eos in innocentia cordis sui et in prudentia manuum suarum deduxit eos.
PSALMUS 79:1 <i> PSALMUS. Asaph</i>. Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Ierusalem in ruinas.
PSALMUS 79:2 Dederunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.
PSALMUS 79:3 Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret.
PSALMUS 79:4 Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt.
PSALMUS 79:5 Usquequo, Domine? Irasceris in finem? Accendetur velut ignis zelus tuus?
PSALMUS 79:6 Effunde iram tuam in gentes, quae te non noverunt, et in regna, quae nomen tuum non invocaverunt,
PSALMUS 79:7 quia comederunt Iacob et sedem eius desolaverunt.
PSALMUS 79:8 Ne memineris iniquitatum patrum nostrorum, cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis.
PSALMUS 79:9 Adiuva nos, Deus salutaris nostri, propter gloriam nominis tui et libera nos; et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.
PSALMUS 79:10 Quare dicent in gentibus: « Ubi est Deus eorum? ». Innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est.
PSALMUS 79:11 Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui superstites relinque filios mortis.
PSALMUS 79:12 Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine.
PSALMUS 79:13 Nos autem, populus tuus et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.
PSALMUS 80:1 <i> Magistro chori. Secundum " Lilium praecepti ". Asaph. PSALMUS</i>.
PSALMUS 80:2 Qui pascis Israel, intende, qui deducis velut ovem Ioseph. Qui sedes super cherubim, effulge
PSALMUS 80:3 coram Ephraim, Beniamin et Manasse. Excita potentiam tuam et veni, ut salvos facias nos.
PSALMUS 80:4 Deus, converte nos, illustra faciem tuam, et salvi erimus.
PSALMUS 80:5 Domine, Deus virtutum, quousque irasceris super orationem populi tui?
PSALMUS 80:6 Cibasti nos pane lacrimarum et potum dedisti nobis in lacrimis copiose.
PSALMUS 80:7 Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos.
PSALMUS 80:8 Deus virtutum, converte nos, illustra faciem tuam, et salvi erimus.
PSALMUS 80:9 Vineam de Aegypto transtulisti, eiecisti gentes et plantasti eam.
PSALMUS 80:10 Purgasti locum in conspectu eius, plantasti radices eius, et implevit terram.
PSALMUS 80:11 Operti sunt montes umbra eius, et ramis eius cedri Dei;
PSALMUS 80:12 extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines suas.
PSALMUS 80:13 Ut quid destruxisti maceriam eius, et vindemiant eam omnes, qui praetergrediuntur viam?
PSALMUS 80:14 Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam.
PSALMUS 80:15 Deus virtutum, convertere, respice de caelo et vide et visita vineam istam.
PSALMUS 80:16 Et protege eam, quam plantavit dextera tua, et super filium hominis, quem confirmasti tibi.
PSALMUS 80:17 Incensa est igni et suffossa; ab increpatione vultus tui peribunt.
PSALMUS 80:18 Fiat manus tua super virum dexterae tuae, super filium hominis, quem confirmasti tibi.
PSALMUS 80:19 Et non discedemus a te, vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.
PSALMUS 80:20 Domine, Deus virtutum, converte nos et illustra faciem tuam, et salvi erimus.
PSALMUS 81:1 <i> Magistro chori. Secundum " Torcularia... ". Asaph</i>.
PSALMUS 81:2 Exsultate Deo adiutori nostro; iubilate Deo Iacob.
PSALMUS 81:3 Sumite psalmum et date tympanum, psalterium iucundum cum cithara.
PSALMUS 81:4 Bucinate in neomenia tuba, in die plenae lunae, in sollemnitate nostra.
PSALMUS 81:5 Quia praeceptum in Israel est, et iudicium Deo Iacob.
PSALMUS 81:6 Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de terra Aegypti; sermonem, quem non noveram, audivi:
PSALMUS 81:7 « Diverti ab oneribus dorsum eius; manus eius a cophino recesserunt.
PSALMUS 81:8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te, exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te apud aquam Meriba.
PSALMUS 81:9 Audi, populus meus, et contestabor te; Israel, utinam audias me!
PSALMUS 81:10 Non erit in te deus alienus, neque adorabis deum extraneum.
PSALMUS 81:11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti; dilata os tuum, et implebo illud.
PSALMUS 81:12 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi.
PSALMUS 81:13 Et dimisi eos secundum duritiam cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.
PSALMUS 81:14 Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset!
PSALMUS 81:15 In brevi inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam.
PSALMUS 81:16 Inimici Domini blandirentur ei, et esset sors eorum in saecula;
PSALMUS 81:17 et cibarem eos ex adipe frumenti et de petra melle saturarem eos ».
PSALMUS 82:1 <i> PSALMUS. Asaph</i>. Deus stetit in concilio divino, in medio deorum iudicat.
PSALMUS 82:2 « Usquequo iudicabitis inique et facies peccatorum sumetis?
PSALMUS 82:3 Iudicate egeno et pupillo, humilem et pauperem iustificate.
PSALMUS 82:4 Eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate ».
PSALMUS 82:5 Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant; movebuntur omnia fundamenta terrae.
PSALMUS 82:6 Ego dixi: « Dii estis, et filii Excelsi omnes ».
PSALMUS 82:7 Vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis.
PSALMUS 82:8 Surge, Deus, iudica terram, quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.
PSALMUS 83:1 <i> Canticum. PSALMUS. Asaph</i>.
PSALMUS 83:2 Deus, ne quiescas, ne taceas neque compescaris, Deus,
PSALMUS 83:3 quoniam ecce inimici tui fremuerunt, et, qui oderunt te, extulerunt caput.
PSALMUS 83:4 Adversus populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus eos, quos abscondisti tibi.
PSALMUS 83:5 Dixerunt: « Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra! ».
PSALMUS 83:6 Quoniam cogitaverunt unanimiter, adversum te testamentum statuerunt:
PSALMUS 83:7 tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae, Moab et Agareni,
PSALMUS 83:8 Gebal et Ammon et Amalec, Philistaea cum habitantibus Tyrum.
PSALMUS 83:9 Etenim Assur sociabatur cum illis; facti sunt in adiutorium filiis Lot.
PSALMUS 83:10 Fac illis sicut Madian et Sisarae, sicut Iabin in torrente Cison.
PSALMUS 83:11 Disperierunt in Endor, facti sunt ut stercus super terram.
PSALMUS 83:12 Pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana, omnes principes eorum,
PSALMUS 83:13 qui dixerunt: « Hereditate possideamus pascua Dei! ».
PSALMUS 83:14 Deus meus, pone illos ut rotam et sicut stipulam ante ventum.
PSALMUS 83:15 Sicut ignis, qui comburit silvam, et sicut flamma devorans montes,
PSALMUS 83:16 ita persequeris illos in tempestate tua et in procella tua turbabis eos.
PSALMUS 83:17 Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine.
PSALMUS 83:18 Erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant;
PSALMUS 83:19 et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus super omnem terram.
PSALMUS 84:1 <i> Magistro chori. Secundum " Torcularia ". Filiorum Core. PSALMUS.</i>
PSALMUS 84:2 Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum!
PSALMUS 84:3 Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
PSALMUS 84:4 Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: altaria tua, Domine virtutum, rex meus et Deus meus.
PSALMUS 84:5 Beati, qui habitant in domo tua: in perpetuum laudabunt te.
PSALMUS 84:6 Beatus vir, cuius est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit.
PSALMUS 84:7 Transeuntes per vallem sitientem in fontem ponent eam, etenim benedictionibus vestiet eam pluvia matutina.
PSALMUS 84:8 Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion.
PSALMUS 84:9 Domine, Deus virtutum, exaudi orationem meam; auribus percipe, Deus Iacob.
PSALMUS 84:10 Protector noster aspice, Deus, et respice in faciem christi tui.
PSALMUS 84:11 Quia melior est dies una in atriis tuis super milia, elegi ad limen esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
PSALMUS 84:12 Quia sol et scutum est Dominus Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus; non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia.
PSALMUS 84:13 Domine virtutum, beatus homo, qui sperat in te.
PSALMUS 85:1 <i> Magistro chori. Filiorum Core. PSALMUS</i>.
PSALMUS 85:2 Complacuisti tibi, Domine, in terra tua, convertisti captivitatem Iacob.
PSALMUS 85:3 Remisisti iniquitatem plebis tuae, operuisti omnia peccata eorum.
PSALMUS 85:4 Contraxisti omnem iram tuam, revertisti a furore indignationis tuae.
PSALMUS 85:5 Converte nos, Deus, salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.
PSALMUS 85:6 Numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem?
PSALMUS 85:7 Nonne tu conversus vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te?
PSALMUS 85:8 Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam et salutare tuum da nobis.
PSALMUS 85:9 Audiam, quid loquatur Dominus Deus, quoniam loquetur pacem ad plebem suam et sanctos suos et ad eos, qui convertuntur corde.
PSALMUS 85:10 Vere prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.
PSALMUS 85:11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi, iustitia et pax osculatae sunt.
PSALMUS 85:12 Veritas de terra orta est, et iustitia de caelo prospexit.
PSALMUS 85:13 Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.
PSALMUS 85:14 Iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos.
PSALMUS 86:1 <i> Precatio. David</i>. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego.
PSALMUS 86:2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te
PSALMUS 86:3 Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die.
PSALMUS 86:4 Laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.
PSALMUS 86:5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te. -
PSALMUS 86:6 Auribus percipe, Domine, orationem meam et intende voci deprecationis meae.
PSALMUS 86:7 In die tribulationis meae clamavi ad te, quia exaudies me.
PSALMUS 86:8 Non est similis tui in diis, Domine, et nihil sicut opera tua.
PSALMUS 86:9 Omnes gentes, quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum,
PSALMUS 86:10 quoniam magnus es tu et faciens mirabilia: tu es Deus solus.
PSALMUS 86:11 Doce me, Domine, viam tuam, et ingrediar in veritate tua; simplex fac cor meum, ut timeat nomen tuum.
PSALMUS 86:12 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum,
PSALMUS 86:13 quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
PSALMUS 86:14 Deus, superbi insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo.
PSALMUS 86:15 Et tu, Domine, Deus miserator et misericors, patiens et multae misericordiae et veritatis,
PSALMUS 86:16 respice in me et miserere mei; da fortitudinem tuam puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae.
PSALMUS 86:17 Fac mecum signum in bonum, ut videant, qui oderunt me, et confundantur, quoniam tu, Domine, adiuvisti me et consolatus es me.
PSALMUS 87:1 <i> Filiorum Core. PSALMUS. Canticum</i>. Fundamenta eius in montibus sanctis;
PSALMUS 87:2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.
PSALMUS 87:3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! -
PSALMUS 87:4 Memor ero Rahab et Babylonis inter scientes me; ecce Philistaea et Tyrus cum Aethiopia: hi nati sunt illic.
PSALMUS 87:5 Et de Sion dicetur: « Hic et ille natus est in ea; et ipse firmavit eam Altissimus ».
PSALMUS 87:6 Dominus referet in librum populorum: « Hi nati sunt illic ».
PSALMUS 87:7 Et cantant sicut choros ducentes: « Omnes fontes mei in te ».
PSALMUS 88:1 <i> Canticum. PSALMUS. Filiorum Core. Magistro chori. Secundum " Mahalat ". Ad cantandum. Maskil. Heman Ezrahitae</i>.
PSALMUS 88:2 Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te.
PSALMUS 88:3 Intret in conspectu tuo oratio mea; inclina aurem tuam ad precem meam.
PSALMUS 88:4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.
PSALMUS 88:5 Aestimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adiutorio.
PSALMUS 88:6 Inter mortuos liber, sicut vulnerati dormientes in sepulcris; quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua abscissi sunt.
PSALMUS 88:7 Posuisti me in lacu inferiori, in tenebrosis et in umbra mortis.
PSALMUS 88:8 Super me gravatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
PSALMUS 88:9 Longe fecisti notos meos a me, posuisti me abominationem eis; conclusus sum et non egrediar.
PSALMUS 88:10 Oculi mei languerunt prae afflictione. Clamavi ad te, Domine, tota die, expandi ad te manus meas. -
PSALMUS 88:11 Numquid mortuis facies mirabilia, aut surgent umbrae et confitebuntur tibi?
PSALMUS 88:12 Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam et veritatem tuam in loco perditionis?
PSALMUS 88:13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et iustitia tua in terra oblivionis?
PSALMUS 88:14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te.
PSALMUS 88:15 Ut quid, Domine, repellis animam meam, abscondis faciem tuam a me?
PSALMUS 88:16 Pauper sum ego et moriens a iuventute mea; portavi pavores tuos et conturbatus sum.
PSALMUS 88:17 Super me transierunt irae tuae, et terrores tui exciderunt me.
PSALMUS 88:18 Circuierunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul.
PSALMUS 88:19 Elongasti a me amicum et proximum, et noti mei sunt tenebrae.
PSALMUS 89:1 <i> Maskil. Ethan Ezrahitae</i>.
PSALMUS 89:2 Misericordias Domini in aeternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
PSALMUS 89:3 Quoniam dixisti: « In aeternum misericordia aedificabitur », in caelis firmabitur veritas tua.
PSALMUS 89:4 « Disposui testamentum electo meo, iuravi David servo meo:
PSALMUS 89:5 Usque in aeternum confirmabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam ».
PSALMUS 89:6 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine, etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
PSALMUS 89:7 Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, similis erit Domino in filiis Dei?
PSALMUS 89:8 Deus, metuendus in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes, qui in circuitu eius sunt.
PSALMUS 89:9 Domine, Deus virtutum, quis similis tibi? Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
PSALMUS 89:10 Tu dominaris superbiae maris, elationes fluctuum eius tu mitigas.
PSALMUS 89:11 Tu conculcasti sicut vulneratum Rahab, in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.
PSALMUS 89:12 Tui sunt caeli, et tua est terra, orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti;
PSALMUS 89:13 Aquilonem et austrum tu creasti, Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt.
PSALMUS 89:14 Tibi brachium cum potentia; firma est manus tua, et exaltata dextera tua.
PSALMUS 89:15 Iustitia et iudicium firmamentum sedis tuae. Misericordia et veritas praecedent faciem tuam.
PSALMUS 89:16 Beatus populus, qui scit iubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt
PSALMUS 89:17 et in nomine tuo exsultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur,
PSALMUS 89:18 quoniam decor virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
PSALMUS 89:19 Quia Domini est scutum nostrum, et Sancti Israel rex noster.
PSALMUS 89:20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti: « Posui adiutorium in potente et exaltavi electum de plebe.
PSALMUS 89:21 Inveni David servum meum; oleo sancto meo unxi eum.
PSALMUS 89:22 Manus enim mea firma erit cum eo, et brachium meum confortabit eum.
PSALMUS 89:23 Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non opprimet eum.
PSALMUS 89:24 Et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum percutiam.
PSALMUS 89:25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu eius.
PSALMUS 89:26 Et ponam super mare manum eius et super flumina dexteram eius.
PSALMUS 89:27 Ipse invocabit me: «Pater meus es tu, Deus meus et refugium salutis meae».
PSALMUS 89:28 Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae.
PSALMUS 89:29 In aeternum servabo illi misericordiam meam; et testamentum meum fidele ipsi.
PSALMUS 89:30 Et ponam in saeculum saeculi semen eius; et thronum eius sicut dies caeli.
PSALMUS 89:31 Si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint,
PSALMUS 89:32 si iustificationes meas profanaverint et mandata mea non custodierint,
PSALMUS 89:33 visitabo in virga delictum eorum et in verberibus iniquitatem eorum.
PSALMUS 89:34 Misericordiam autem meam non avertam ab eo neque mentiar in veritate mea.
PSALMUS 89:35 Non profanabo testamentum meum et, quae procedunt de labiis meis, non faciam irrita.
PSALMUS 89:36 Semel iuravi in sancto meo: David non mentiar.
PSALMUS 89:37 Semen eius in aeternum manebit, et thronus eius sicut sol in conspectu meo
PSALMUS 89:38 et sicut luna firmus stabit in aeternum et testis in caelo fidelis ».
PSALMUS 89:39 Tu vero reppulisti et reiecisti, iratus es contra christum tuum;
PSALMUS 89:40 evertisti testamentum servi tui, profanasti in terram diadema eius.
PSALMUS 89:41 Destruxisti omnes muros eius, posuisti munitiones eius in ruinas.
PSALMUS 89:42 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam, factus est opprobrium vicinis suis.
PSALMUS 89:43 Exaltasti dexteram deprimentium eum, laetificasti omnes inimicos eius.
PSALMUS 89:44 Avertisti aciem gladii eius et non es auxiliatus ei in bello.
PSALMUS 89:45 Finem posuisti splendori eius et sedem eius in terram collisisti.
PSALMUS 89:46 Minorasti dies iuventutis eius, perfudisti eum confusione.
PSALMUS 89:47 Usquequo, Domine, absconderis in finem, exardescet sicut ignis ira tua?
PSALMUS 89:48 Memorare, quam brevis mea substantia. Ad quam vanitatem creasti omnes filios hominum?
PSALMUS 89:49 Quis est homo, qui vivet et non videbit mortem, eruet animam suam de manu inferi?
PSALMUS 89:50 Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, sicut iurasti David in veritate tua?
PSALMUS 89:51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium,
PSALMUS 89:52 quo exprobraverunt inimici tui, Domine, quo exprobraverunt vestigia christi tui.
PSALMUS 89:53 Benedictus Dominus in aeternum. Fiat, fiat.
PSALMUS 90:1 <i> Precatio. Moysis viri Dei</i>. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.
PSALMUS 90:2 Priusquam montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus.
PSALMUS 90:3 Reducis hominem in pulverem; et dixisti: « Revertimini, filii hominum ».
PSALMUS 90:4 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna, quae praeteriit, et custodia in nocte.
PSALMUS 90:5 Auferes eos, somnium erunt:
PSALMUS 90:6 mane sicut herba succrescens, mane floret et crescit, vespere decidit et arescit.
PSALMUS 90:7 Quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus.
PSALMUS 90:8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, occulta nostra in illuminatione vultus tui.
PSALMUS 90:9 Quoniam omnes dies nostri evanuerunt in ira tua, consumpsimus ut suspirium annos nostros.
PSALMUS 90:10 Dies annorum nostrorum sunt septuaginta anni aut in valentibus octoginta anni, et maior pars eorum labor et dolor, quoniam cito transeunt, et avolamus.
PSALMUS 90:11 Quis novit potestatem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam?
PSALMUS 90:12 Dinumerare dies nostros sic doce nos, ut inducamus cor ad sapientiam.
PSALMUS 90:13 Convertere, Domine, usquequo? Et deprecabilis esto super servos tuos.
PSALMUS 90:14 Reple nos mane misericordia tua, et exsultabimus et delectabimur omnibus diebus nostris.
PSALMUS 90:15 Laetifica nos pro diebus, quibus nos humiliasti, pro annis, quibus vidimus mala.
PSALMUS 90:16 Appareat servis tuis opus tuum, et decor tuus filiis eorum.
PSALMUS 90:17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum confirma super nos et opus manuum nostrarum confirma.
PSALMUS 91:1 Qui habitat in protectione Altissimi, sub umbra Omnipotentis commorabitur.
PSALMUS 91:2 Dicet Domino: « Refugium meum et fortitudo mea, Deus meus, sperabo in eum ».
PSALMUS 91:3 Quoniam ipse liberabit te de laqueo venantium et a verbo maligno.
PSALMUS 91:4 Alis suis obumbrabit tibi, et sub pennas eius confugies; scutum et lorica veritas eius.
PSALMUS 91:5 Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die,
PSALMUS 91:6 a peste perambulante in tenebris, ab exterminio vastante in meridie.
PSALMUS 91:7 Cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit.
PSALMUS 91:8 Verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis.
PSALMUS 91:9 Quoniam tu es, Domine, refugium meum. Altissimum posuisti habitaculum tuum.
PSALMUS 91:10 Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo,
PSALMUS 91:11 quoniam angelis suis mandabit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.
PSALMUS 91:12 In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
PSALMUS 91:13 Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem.
PSALMUS 91:14 Quoniam mihi adhaesit, liberabo eum; suscipiam eum, quoniam cognovit nomen meum.
PSALMUS 91:15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione; eripiam eum et glorificabo eum.
PSALMUS 91:16 Longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum.
PSALMUS 92:1 <i> PSALMUS. Canticum. Pro die Sabbati</i>.
PSALMUS 92:2 Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo, Altissime,
PSALMUS 92:3 annuntiare mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem
PSALMUS 92:4 in decachordo et psalterio, cum cantico in cithara.
PSALMUS 92:5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo.
PSALMUS 92:6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine: nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.
PSALMUS 92:7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelleget haec.
PSALMUS 92:8 Cum germinaverint peccatores sicut fenum, et floruerint omnes, qui operantur iniquitatem, hoc tamen erit ad interitum in saeculum saeculi;
PSALMUS 92:9 tu autem altissimus in aeternum, Domine.
PSALMUS 92:10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt, et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.
PSALMUS 92:11 Exaltabis sicut unicornis cornu meum, perfusus sum oleo uberi.
PSALMUS 92:12 Et despiciet oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. -
PSALMUS 92:13 Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani succrescet.
PSALMUS 92:14 Plantati in domo Domini, in atriis Dei nostri florebunt.
PSALMUS 92:15 Adhuc fructus dabunt in senecta, uberes et bene virentes erunt,
PSALMUS 92:16 ut annuntient quoniam rectus Dominus, refugium meum, et non est iniquitas in eo.
PSALMUS 93:1 Dominus regnavit! Decorem indutus est; indutus est Dominus, fortitudine praecinxit se. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur.
PSALMUS 93:2 Firmata sedes tua ex tunc, a saeculo tu es.
PSALMUS 93:3 Elevaverunt flumina, Domine. elevaverunt flumina vocem suam, elevaverunt flumina fragorem suum.
PSALMUS 93:4 Super voces aquarum multarum, super potentes elationes maris, potens in altis Dominus.
PSALMUS 93:5 Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo Domine, in longitudinem dierum.
PSALMUS 94:1 Deus ultionum, Domine, Deus ultionum, effulge.
PSALMUS 94:2 Exaltare, qui iudicas terram, redde retributionem superbis.
PSALMUS 94:3 Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores exsultabunt?
PSALMUS 94:4 Effabuntur et loquentur proterva, gloriabuntur omnes, qui operantur iniquitatem. -
PSALMUS 94:5 Populum tuum, Domine, humiliant et hereditatem tuam vexant.
PSALMUS 94:6 Viduam et advenam interficiunt et pupillos occidunt.
PSALMUS 94:7 Et dixerunt: « Non videbit Dominus, nec intelleget Deus Iacob ».
PSALMUS 94:8 Intellegite, insipientes in populo; et stulti, quando sapietis?
PSALMUS 94:9 Qui plantavit aurem, non audiet, aut qui finxit oculum, non respiciet?
PSALMUS 94:10 Qui corripit gentes, non arguet, qui docet hominem scientiam?
PSALMUS 94:11 Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt.
PSALMUS 94:12 Beatus homo, quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum,
PSALMUS 94:13 ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea.
PSALMUS 94:14 Quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet.
PSALMUS 94:15 Quia ad iustitiam revertetur iudicium, et sequentur illam omnes, qui recto sunt corde.
PSALMUS 94:16 Quis consurget mihi adversus malignantes, aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem?
PSALMUS 94:17 Nisi quia Dominus adiuvit me, paulo minus habitasset in loco silentii anima mea.
PSALMUS 94:18 Si dicebam: « Motus est pes meus », misericordia tua, Domine, sustentabat me.
PSALMUS 94:19 In multitudine sollicitudinum mearum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam.
PSALMUS 94:20 Numquid sociabitur tibi sedes iniquitatis, quae fingit molestiam contra praeceptum?
PSALMUS 94:21 Irruunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnant.
PSALMUS 94:22 Et factus est mihi Dominus in praesidium, et Deus meus in rupem refugii mei;
PSALMUS 94:23 et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos,
PSALMUS 94:24 disperdet illos Dominus Deus noster.
PSALMUS 95:1 Venite, exsultemus Domino; iubilemus Deo salutari nostro.
PSALMUS 95:2 Praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei.
PSALMUS 95:3 Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.
PSALMUS 95:4 Quia in manu eius sunt profunda terrae, et altitudines montium ipsius sunt.
PSALMUS 95:5 Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus eius formaverunt.
PSALMUS 95:6 Venite, adoremus et procidamus et genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos,
PSALMUS 95:7 quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves manus eius.
PSALMUS 95:8 Utinam hodie vocem eius audiatis: « Nolite obdurare corda vestra,
PSALMUS 95:9 sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, etsi viderunt opera mea.
PSALMUS 95:10 Quadraginta annis taeduit me generationis illius et dixi: Populus errantium corde sunt isti.
PSALMUS 95:11 Et ipsi non cognoverunt vias meas; ideo iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam ».
PSALMUS 96:1 Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra.
PSALMUS 96:2 Cantate Domino, benedicite nomini eius, annuntiate de die in diem salutare eius.
PSALMUS 96:3 Annuntiate inter gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius.
PSALMUS 96:4 Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos.
PSALMUS 96:5 Quoniam omnes dii gentium inania, Dominus autem caelos fecit.
PSALMUS 96:6 Magnificentia et pulchritudo in conspectu eius, potentia et decor in sanctuario eius.
PSALMUS 96:7 Afferte Domino, familiae populorum, afferte Domino gloriam et potentiam,
PSALMUS 96:8 afferte Domino gloriam nominis eius. Tollite hostias et introite in atria eius,
PSALMUS 96:9 adorate Dominum in splendore sancto. Contremiscite a facie eius, universa terra;
PSALMUS 96:10 dicite in gentibus: « Dominus regnavit! ». Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; iudicabit populos in aequitate.
PSALMUS 96:11 Laetentur caeli, et exsultet terra, sonet mare et plenitudo eius;
PSALMUS 96:12 gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
PSALMUS 96:13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in iustitia et populos in veritate sua.
PSALMUS 97:1 Dominus regnavit! Exsultet terra, laetentur insulae multae.
PSALMUS 97:2 Nubes et caligo in circuitu eius, iustitia et iudicium firmamentum sedis eius.
PSALMUS 97:3 Ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius.
PSALMUS 97:4 Illustrarunt fulgura eius orbem terrae: vidit et contremuit terra.
PSALMUS 97:5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini, a facie Domini omnis terra.
PSALMUS 97:6 Annuntiaverunt caeli iustitiam eius, et viderunt omnes populi gloriam eius.
PSALMUS 97:7 Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum, omnes angeli eius.
PSALMUS 97:8 Audivit et laetata est Sion, et exsultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua, Domine.
PSALMUS 97:9 Quoniam tu Dominus, Altissimus super omnem terram, nimis exaltatus es super omnes deos.
PSALMUS 97:10 Qui diligitis Dominum, odite malum; custodit ipse animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos.
PSALMUS 97:11 Lux orta est iusto, et rectis corde laetitia.
PSALMUS 97:12 Laetamini, iusti, in Domino et confitemini memoriae sanctitatis eius.
PSALMUS 98:1 <i>PSALMUS</i>. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera eius, et brachium sanctum eius.
PSALMUS 98:2 Notum fecit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
PSALMUS 98:3 Recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Israel. Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri.
PSALMUS 98:4 Iubilate Deo, omnis terra; erumpite, exsultate et psallite.
PSALMUS 98:5 Psallite Domino in cithara, in cithara et voce psalmi;
PSALMUS 98:6 in tubis ductilibus et voce tubae corneae, iubilate in conspectu regis Domini.
PSALMUS 98:7 Sonet mare et plenitudo eius, orbis terrarum et qui habitant in eo.
PSALMUS 98:8 Flumina plaudent manu, simul montes exsultabunt
PSALMUS 98:9 a conspectu Domini, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate.
PSALMUS 99:1 Dominus regnavit! Commoveantur populi sedet super cherubim, moveatur terra.
PSALMUS 99:2 Dominus in Sion magnus et excelsus super omnes populos.
PSALMUS 99:3 Confiteantur nomini tuo magno et terribili, quoniam sanctum est.
PSALMUS 99:4 Rex potens iudicium diligit: tu statuisti, quae recta sunt, iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.
PSALMUS 99:5 Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad scabellum pedum eius, quoniam sanctus est.
PSALMUS 99:6 Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos,
PSALMUS 99:7 in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia eius et praeceptum, quod dedit illis.
PSALMUS 99:8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, ulciscens autem adinventiones eorum.
PSALMUS 99:9 Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad montem sanctum eius, quoniam sanctus Dominus Deus noster.
PSALMUS 100:1 <i> PSALMUS. Ad gratiarum actionem</i>.
PSALMUS 100:2 Iubilate Domino, omnis terra, servite Domino in laetitia; introite in conspectu eius in exsultatione.
PSALMUS 100:3 Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et ipsius sumus, populus eius et oves pascuae eius.
PSALMUS 100:4 Introite portas eius in confessione, atria eius in hymnis, confitemini illi, benedicite nomini eius.
PSALMUS 100:5 Quoniam suavis est Dominus; in aeternum misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius.
PSALMUS 101:1 <i> David. PSALMUS</i>. Misericordiam et iudicium cantabo; tibi, Domine, psallam.
PSALMUS 101:2 Intellegam in via immaculata; quando venies ad me? Perambulabo in innocentia cordis mei, in medio domus meae.
PSALMUS 101:3 Non proponam ante oculos meos rem iniustam; facientem praevaricationes odio habebo, non adhaerebit mihi.
PSALMUS 101:4 Cor pravum recedet a me, malignum non cognoscam.
PSALMUS 101:5 Detrahentem secreto proximo suo, hunc cessare faciam; superbum oculo et inflatum corde, hunc non sustinebo.
PSALMUS 101:6 Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum; qui ambulat in via immaculata, hic mihi ministrabit.
PSALMUS 101:7 Non habitabit in medio domus meae, qui facit superbiam; qui loquitur iniqua, non stabit in conspectu oculorum meorum.
PSALMUS 101:8 In matutino cessare faciam omnes peccatores terrae, ut disperdam de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.
PSALMUS 102:1 Preces afflicti, qui defessus angorem suum ante Dominum profundit.
PSALMUS 102:2 Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
PSALMUS 102:3 Non abscondas faciem tuam a me; in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
PSALMUS 102:4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.
PSALMUS 102:5 Percussum est ut fenum et aruit cor meum, etenim oblitus sum comedere panem meum.
PSALMUS 102:6 A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae.
PSALMUS 102:7 Similis factus sum pellicano solitudinis, factus sum sicut nycticorax in ruinis.
PSALMUS 102:8 Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
PSALMUS 102:9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei, exardescentes in me per me iurabant.
PSALMUS 102:10 Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam,
PSALMUS 102:11 a facie irae et increpationis tuae, quia elevans allisisti me.
PSALMUS 102:12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui.
PSALMUS 102:13 Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.
PSALMUS 102:14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi eius, quia venit tempus,
PSALMUS 102:15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius, et pulveris eius miserentur.
PSALMUS 102:16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam,
PSALMUS 102:17 quia aedificavit Dominus Sion et apparuit in gloria sua.
PSALMUS 102:18 Respexit in orationem inopum et non sprevit precem eorum.
PSALMUS 102:19 Scribantur haec pro generatione altera, et populus, qui creabitur, laudabit Dominum.
PSALMUS 102:20 Quia prospexit de excelso sanctuario suo, Dominus de caelo in terram aspexit,
PSALMUS 102:21 ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios mortis;
PSALMUS 102:22 ut annuntient in Sion nomen Domini et laudem eius in Ierusalem,
PSALMUS 102:23 cum congregati fuerint populi in unum et regna, ut serviant Domino.
PSALMUS 102:24 Humiliavit in via virtutem meam, abbreviavit dies meos. Dicam: « Deus meus,
PSALMUS 102:25 ne auferas me in dimidio dierum meorum; in generationem et generationem sunt anni tui.
PSALMUS 102:26 Initio terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli.
PSALMUS 102:27 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur.
PSALMUS 102:28 Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
PSALMUS 102:29 Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in conspectu tuo firmabitur ».
PSALMUS 103:1 <i>David</i>. Benedic, anima mea, Domino, et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius.
PSALMUS 103:2 Benedic, anima mea, Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius.
PSALMUS 103:3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas;
PSALMUS 103:4 qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus;
PSALMUS 103:5 qui replet in bonis aetatem tuam: renovabitur ut aquilae iuventus tua.
PSALMUS 103:6 Faciens iustitias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
PSALMUS 103:7 Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel adinventiones suas. -
PSALMUS 103:8 Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae.
PSALMUS 103:9 Non in perpetuum contendet neque in aeternum irascetur.
PSALMUS 103:10 Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
PSALMUS 103:11 Quoniam, quantum exaltatur caelum a terra, praevaluit misericordia eius super timentes eum;
PSALMUS 103:12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
PSALMUS 103:13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
PSALMUS 103:14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum, recordatus est quoniam pulvis sumus.
PSALMUS 103:15 Homo: sicut fenum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit.
PSALMUS 103:16 Spirat ventus in illum, et non subsistet, et non cognoscet eum amplius locus eius.
PSALMUS 103:17 Misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum; et iustitia illius in filios filiorum,
PSALMUS 103:18 in eos, qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
PSALMUS 103:19 Dominus in caelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.
PSALMUS 103:20 Benedicite Domino, omnes angeli eius, potentes virtute, facientes verbum illius in audiendo vocem sermonum eius.
PSALMUS 103:21 Benedicite Domino, omnes virtutes eius, ministri eius, qui facitis voluntatem eius.
PSALMUS 103:22 Benedicite Domino, omnia opera eius, in omni loco dominationis eius. Benedic, anima mea, Domino.
PSALMUS 104:1 Benedic, anima mea, Domino. Domine Deus meus, magnificatus es vehementer! Maiestatem et decorem induisti,
PSALMUS 104:2 amictus lumine sicut vestimento. Extendens caelum sicut velum,
PSALMUS 104:3 qui exstruis in aquis cenacula tua. Qui ponis nubem ascensum tuum, qui ambulas super pennas ventorum.
PSALMUS 104:4 Qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem.
PSALMUS 104:5 Qui fundasti terram super stabilitatem suam, non inclinabitur in saeculum saeculi.
PSALMUS 104:6 Abyssus sicut vestimentum operuit eam, super montes stabant aquae.
PSALMUS 104:7 Ab increpatione tua fugiunt, a voce tonitrui tui formidant.
PSALMUS 104:8 Ascendunt in montes et descendunt in valles, in locum, quem statuisti eis.
PSALMUS 104:9 Terminum posuisti, quem non transgredientur, neque convertentur operire terram.
PSALMUS 104:10 Qui emittis fontes in torrentes; inter medium montium pertransibunt,
PSALMUS 104:11 potabunt omnes bestias agri, exstinguent onagri sitim suam.
PSALMUS 104:12 Super ea volucres caeli habitabunt, de medio ramorum dabunt voces.
PSALMUS 104:13 Rigas montes de cenaculis tuis, de fructu operum tuorum satias terram.
PSALMUS 104:14 Producis fenum iumentis et herbam servituti hominum, educens panem de terra
PSALMUS 104:15 et vinum, quod laetificat cor hominis; exhilarans faciem in oleo, panis autem cor hominis confirmat.
PSALMUS 104:16 Saturabuntur ligna Domini et cedri Libani, quas plantavit.
PSALMUS 104:17 Illic passeres nidificabunt, erodii domus in vertice earum.
PSALMUS 104:18 Montes excelsi cervis, petrae refugium hyracibus.
PSALMUS 104:19 Fecit lunam ad tempora signanda, sol cognovit occasum suum.
PSALMUS 104:20 Posuisti tenebras, et facta est nox: in ipsa reptabunt omnes bestiae silvae,
PSALMUS 104:21 catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi.
PSALMUS 104:22 Oritur sol, et congregantur et in cubilibus suis recumbunt.
PSALMUS 104:23 Exit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum.
PSALMUS 104:24 Quam multiplicata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti, impleta est terra creatura tua.
PSALMUS 104:25 Hoc mare magnum et spatiosum et latum: illic reptilia, quorum non est numerus, animalia pusilla cum magnis;
PSALMUS 104:26 illic naves pertransibunt, Leviathan, quem formasti ad ludendum cum eo.
PSALMUS 104:27 Omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore suo.
PSALMUS 104:28 Dante te illis, colligent, aperiente te manum tuam, implebuntur bonis.
PSALMUS 104:29 Avertente autem te faciem, turbabuntur; auferes spiritum eorum, et deficient et in pulverem suum revertentur.
PSALMUS 104:30 Emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae.
PSALMUS 104:31 Sit gloria Domini in saeculum; laetetur Dominus in operibus suis.
PSALMUS 104:32 Qui respicit terram et facit eam tremere, qui tangit montes, et fumigant.
PSALMUS 104:33 Cantabo Domino in vita mea, psallam Deo meo quamdiu sum.
PSALMUS 104:34 Iucundum sit ei eloquium meum, ego vero delectabor in Domino.
PSALMUS 104:35 Deficiant peccatores a terra et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino.
PSALMUS 105:1 <i>ALLELUIA</i>. Confitemini Domino et invocate nomen eius, annuntiate inter gentes opera eius.
PSALMUS 105:2 Cantate ei et psallite ei, meditamini in omnibus mirabilibus eius.
PSALMUS 105:3 Laudamini in nomine sancto eius, laetetur cor quaerentium Dominum.
PSALMUS 105:4 Quaerite Dominum et potentiam eius, quaerite faciem eius semper.
PSALMUS 105:5 Mementote mirabilium eius, quae fecit, prodigia eius et iudicia oris eius,
PSALMUS 105:6 semen Abraham, servi eius, filii Iacob, electi eius.
PSALMUS 105:7 Ipse Dominus Deus noster; in universa terra iudicia eius.
PSALMUS 105:8 Memor fuit in saeculum testamenti sui, verbi, quod mandavit in mille generationes,
PSALMUS 105:9 quod disposuit cum Abraham, et iuramenti sui ad Isaac.
PSALMUS 105:10 Et statuit illud Iacob in praeceptum et Israel in testamentum aeternum
PSALMUS 105:11 dicens: « Tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae ».
PSALMUS 105:12 Cum essent numero brevi, paucissimi et peregrini in ea,
PSALMUS 105:13 et pertransirent de gente in gentem et de regno ad populum alterum,
PSALMUS 105:14 non permisit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges:
PSALMUS 105:15 « Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari ».
PSALMUS 105:16 Et vocavit famem super terram et omne baculum panis contrivit.
PSALMUS 105:17 Misit ante eos virum, in servum venumdatus est Ioseph.
PSALMUS 105:18 Strinxerunt in compedibus pedes eius, in ferrum intravit collum eius,
PSALMUS 105:19 donec veniret verbum eius, eloquium Domini purgaret eum.
PSALMUS 105:20 Misit rex et solvit eum, princeps populorum, et dimisit eum;
PSALMUS 105:21 constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae,
PSALMUS 105:22 ut erudiret principes eius sicut semetipsum et senes eius prudentiam doceret.
PSALMUS 105:23 Et intravit Israel in Aegyptum, et Iacob peregrinus fuit in terra Cham.
PSALMUS 105:24 Et auxit populum suum vehementer et confortavit eum super inimicos eius.
PSALMUS 105:25 Convertit cor eorum, ut odirent populum eius et dolum facerent in servos eius.
PSALMUS 105:26 Misit Moysen servum suum, Aaron, quem elegit.
PSALMUS 105:27 Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham.
PSALMUS 105:28 Misit tenebras et obscuravit, et restiterunt sermonibus eius.
PSALMUS 105:29 Convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum.
PSALMUS 105:30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
PSALMUS 105:31 Dixit, et venit coenomyia et scinifes in omnibus finibus eorum.
PSALMUS 105:32 Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum.
PSALMUS 105:33 Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum.
PSALMUS 105:34 Dixit, et venit locusta et bruchus, cuius non erat numerus,
PSALMUS 105:35 et comedit omne fenum in terra eorum et comedit fructum terrae eorum.
PSALMUS 105:36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis roboris eorum.
PSALMUS 105:37 Et eduxit eos cum argento et auro; et non erat in tribubus eorum infirmus.
PSALMUS 105:38 Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.
PSALMUS 105:39 Expandit nubem in protectionem et ignem, ut luceret eis per noctem.
PSALMUS 105:40 Petierunt, et venit coturnix, et pane caeli saturavit eos.
PSALMUS 105:41 Dirupit petram, et fluxerunt aquae, abierunt in sicco flumina.
PSALMUS 105:42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui ad Abraham puerum suum.
PSALMUS 105:43 Et eduxit populum suum in exsultatione, electos suos in laetitia.
PSALMUS 105:44 Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt,
PSALMUS 105:45 ut custodiant iustificationes eius et leges eius servent. ALLELUIA.
PSALMUS 106:1 <i>ALLELUIA</i>. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
PSALMUS 106:2 Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius?
PSALMUS 106:3 Beati, qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore.
PSALMUS 106:4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, visita nos in salutari tuo,
PSALMUS 106:5 ut videamus bona electorum tuorum, ut laetemur in laetitia gentis tuae, ut gloriemur cum hereditate tua.
PSALMUS 106:6 Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus.
PSALMUS 106:7 Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua, non fuerunt memores multitudinis misericordiarum tuarum et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum.
PSALMUS 106:8 Et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam. -
PSALMUS 106:9 Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
PSALMUS 106:10 Et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici.
PSALMUS 106:11 Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit.
PSALMUS 106:12 Et crediderunt verbis eius et cantaverunt laudem eius.
PSALMUS 106:13 Cito obliti sunt operum eius et non sustinuerunt consilium eius;
PSALMUS 106:14 et concupierunt concupiscentiam in deserto et tentaverunt Deum in inaquoso.
PSALMUS 106:15 Et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in animas eorum.
PSALMUS 106:16 Et zelati sunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini.
PSALMUS 106:17 Aperta est terra et deglutivit Dathan et operuit super congregationem Abiram.
PSALMUS 106:18 Et exarsit ignis in synagoga eorum, flamma combussit peccatores.
PSALMUS 106:19 Et fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt sculptile;
PSALMUS 106:20 et mutaverunt gloriam suam in similitudinem tauri comedentis fenum.
PSALMUS 106:21 Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Aegypto,
PSALMUS 106:22 mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.
PSALMUS 106:23 Et dixit quia disperderet eos, nisi affuisset Moyses electus eius: stetit in confractione in conspectu eius, ut averteret iram eius, ne destrueret eos.
PSALMUS 106:24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem, non crediderunt verbo eius.
PSALMUS 106:25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis, non exaudierunt vocem Domini.
PSALMUS 106:26 Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto
PSALMUS 106:27 et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus.
PSALMUS 106:28 Et adhaeserunt Baalphegor et comederunt sacrificia mortuorum;
PSALMUS 106:29 et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et irrupit in eos ruina.
PSALMUS 106:30 Et stetit Phinees et fecit iudicium, et cessavit quassatio,
PSALMUS 106:31 et reputatum est ei in iustitiam in generationem et generationem usque in sempiternum.
PSALMUS 106:32 Et irritaverunt eum ad aquas Meriba, et vexatus est Moyses propter eos,
PSALMUS 106:33 quia exacerbaverunt spiritum eius, et temere locutus est in labiis suis.
PSALMUS 106:34 Non disperdiderunt gentes, quas dixit Dominus illis.
PSALMUS 106:35 Et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum.
PSALMUS 106:36 Et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum.
PSALMUS 106:37 Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis.
PSALMUS 106:38 Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus,
PSALMUS 106:39 et contaminati sunt in operibus suis et fornicati sunt in adinventionibus suis.
PSALMUS 106:40 Et exarsit ira Dominus in populum suum et abominatus est hereditatem suam
PSALMUS 106:41 et tradidit eos in manus gentium, et dominati sunt eorum, qui oderunt eos.
PSALMUS 106:42 Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum.
PSALMUS 106:43 Saepe liberavit eos; ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et corruerunt in iniquitatibus suis.
PSALMUS 106:44 Et vidit tribulationem eorum, cum audivit clamorem eorum. -
PSALMUS 106:45 Et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae.
PSALMUS 106:46 Et dedit eos in miserationes in conspectu omnium, qui captivos duxerant eos.
PSALMUS 106:47 Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in laude tua.
PSALMUS 106:48 Benedictus Dominus, Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum. Et dicet omnis populus: « Fiat, fiat ».
PSALMUS 107:1 <i>ALLELUIA</i>. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
PSALMUS 107:2 Dicant, qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu adversarii
PSALMUS 107:3 et de regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari.
PSALMUS 107:4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso, viam civitatis habitationis non invenerunt.
PSALMUS 107:5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.
PSALMUS 107:6 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos.
PSALMUS 107:7 Et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.
PSALMUS 107:8 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum,
PSALMUS 107:9 quia satiavit animam sitientem et animam esurientem replevit bonis.
PSALMUS 107:10 Sedentes in tenebris et umbra mortis, vincti in mendicitate et ferro,
PSALMUS 107:11 quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi spreverunt.
PSALMUS 107:12 Et humiliavit in laboribus cor eorum, infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret.
PSALMUS 107:13 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.
PSALMUS 107:14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum dirupit.
PSALMUS 107:15 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum,
PSALMUS 107:16 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit.
PSALMUS 107:17 Stulti facti sunt in via iniquitatis suae et propter iniustitias suas afflicti sunt;
PSALMUS 107:18 omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
PSALMUS 107:19 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.
PSALMUS 107:20 Misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum.
PSALMUS 107:21 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum;
PSALMUS 107:22 et sacrificent sacrificium laudis et annuntient opera eius in exsultatione.
PSALMUS 107:23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis,
PSALMUS 107:24 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo.
PSALMUS 107:25 Dixit et excitavit spiritum procellae, et exaltati sunt fluctus eius.
PSALMUS 107:26 Ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat.
PSALMUS 107:27 Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.
PSALMUS 107:28 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos.
PSALMUS 107:29 Et statuit procellam eius in auram, et tacuerunt fluctus eius.
PSALMUS 107:30 Et laetati sunt, quia siluerunt, et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
PSALMUS 107:31 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum;
PSALMUS 107:32 et exaltent eum in ecclesia plebis et in conventu seniorum laudent eum.
PSALMUS 107:33 Posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim,
PSALMUS 107:34 terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea.
PSALMUS 107:35 Posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum.
PSALMUS 107:36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis.
PSALMUS 107:37 Et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum in proventum suum.
PSALMUS 107:38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis, et iumenta eorum non minoravit.
PSALMUS 107:39 Et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore.
PSALMUS 107:40 Effudit contemptionem super principes et errare fecit eos in deserto invio.
PSALMUS 107:41 Et suscepit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias.
PSALMUS 107:42 Videbunt recti et laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum.
PSALMUS 107:43 Quis sapiens, et custodiet haec et intelleget misericordias Domini?.
PSALMUS 108:1 <i> Canticum. PSALMUS. David</i>.
PSALMUS 108:2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum, cantabo et psallam. Euge, gloria mea!
PSALMUS 108:3 Exsurge, psalterium et cithara, excitabo auroram.
PSALMUS 108:4 Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus,
PSALMUS 108:5 quia magna est usque ad caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
PSALMUS 108:6 Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua.
PSALMUS 108:7 Ut liberentur dilecti tui, salvum fac dextera tua et exaudi me.
PSALMUS 108:8 Deus locutus est in sancto suo: « Exsultabo et dividam Sichimam et convallem Succoth dimetiar;
PSALMUS 108:9 meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei, Iuda sceptrum meum.
PSALMUS 108:10 Moab lebes lavacri mei; super Idumaeam extendam calceamentum meum, super Philistaeam vociferabor ».
PSALMUS 108:11 Quis deducet me in civitatem munitam? Quis deducet me usque in Idumaeam?.
PSALMUS 108:12 Nonne, Deus, qui reppulisti nos? Et non exibis, Deus, in virtutibus nostris?
PSALMUS 108:13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
PSALMUS 108:14 In Deo faciemus virtutem, et ipse conculcabit inimicos nostros.
PSALMUS 109:1 <i> Magistro chori. David. PSALMUS</i>. Deus laudis meae, ne tacueris,
PSALMUS 109:2 quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Locuti sunt adversum me lingua dolosa
PSALMUS 109:3 et sermonibus odii circumdederunt me et expugnaverunt me gratis.
PSALMUS 109:4 Pro dilectione mea adversabantur mihi; ego autem orabam.
PSALMUS 109:5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione mea.
PSALMUS 109:6 Constitue super eum peccatorem, et adversarius stet a dextris eius.
PSALMUS 109:7 Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum.
PSALMUS 109:8 Fiant dies eius pauci, et ministerium eius accipiat alter.
PSALMUS 109:9 Fiant filii eius orphani, et uxor eius vidua.
PSALMUS 109:10 Instabiles vagentur filii eius et mendicent et eiciantur de ruinis suis. -
PSALMUS 109:11 Scrutetur fenerator omnem substantiam eius, et diripiant alieni labores eius.
PSALMUS 109:12 Non sit qui praebeat illi misericordiam, nec sit qui misereatur pupillis eius.
PSALMUS 109:13 Fiant nati eius in interitum, in generatione una deleatur nomen eorum.
PSALMUS 109:14 In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini, et peccatum matris eius non deleatur.
PSALMUS 109:15 Fiant contra Dominum semper, et disperdat de terra memoriam eorum.
PSALMUS 109:16 Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam et persecutus est hominem inopem et mendicum et compunctum corde, ut mortificaret.
PSALMUS 109:17 Et dilexit maledictionem: et veniat ei; et noluit benedictionem: et elongetur ab eo.
PSALMUS 109:18 Et induit maledictionem sicut vestimentum: et intret sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossa eius.
PSALMUS 109:19 Fiat ei sicut indumentum, quo operitur, et sicut zona, qua semper praecingitur.
PSALMUS 109:20 Haec retributio eorum, qui adversantur mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.
PSALMUS 109:21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua; libera me,
PSALMUS 109:22 quia egenus et pauper ego sum, et cor meum vulneratum est intra me.
PSALMUS 109:23 Sicut umbra, cum declinat, pertransii, excussus sum sicut locustae.
PSALMUS 109:24 Genua mea infirmata sunt ieiunio, et caro mea contabuit absque oleo.
PSALMUS 109:25 Et ego factus sum opprobrium illis: viderunt me et moverunt capita sua.
PSALMUS 109:26 Adiuva me, Domine Deus meus, salvum me fac secundum misericordiam tuam.
PSALMUS 109:27 Et sciant quia manus tua haec: tu, Domine, hoc fecisti.
PSALMUS 109:28 Maledicant illi, et tu benedicas; qui insurgunt in me, confundantur, servus autem tuus laetabitur.
PSALMUS 109:29 Induantur, qui detrahunt mihi, pudore et operiantur sicut diploide confusione sua.
PSALMUS 109:30 Confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum,
PSALMUS 109:31 quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a iudicantibus animam eius.
PSALMUS 110:1 <i> David. PSALMUS</i>. Dixit Dominus Domino meo: « Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ».
PSALMUS 110:2 Virgam potentiae tuae emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum.
PSALMUS 110:3 Tecum principatus in die virtutis tuae, in splendoribus sanctis, ex utero ante luciferum genui te.
PSALMUS 110:4 Iuravit Dominus et non paenitebit eum: « Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ».
PSALMUS 110:5 Dominus a dextris tuis, conquassabit in die irae suae reges.
PSALMUS 110:6 Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, conquassabit capita in terra spatiosa.
PSALMUS 110:7 De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput.
PSALMUS 111:1 <i>ALLELUIA</i>. ALEPH. Confitebor Domino in toto corde meo, BETH. in consilio iustorum et congregatione.
PSALMUS 111:2 GHIMEL. Magna opera Domini, DALETH. exquirenda omnibus, qui cupiunt ea.
PSALMUS 111:3 HE. Decor et magnificentia opus eius, VAU. et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
PSALMUS 111:4 ZAIN. Memoriam fecit mirabilium suorum, HETH. misericors et miserator Dominus.
PSALMUS 111:5 TETH. Escam dedit timentibus se; IOD. memor erit in saeculum testamenti sui.
PSALMUS 111:6 CAPH. Virtutem operum suorum annuntiavit populo suo, LAMED. ut det illis hereditatem gentium;
PSALMUS 111:7 MEM. opera manuum eius veritas et iudicium. NUN. Fidelia omnia mandata eius,
PSALMUS 111:8 SAMECH. confirmata in saeculum saeculi, AIN. facta in veritate et aequitate.
PSALMUS 111:9 PHE. Redemptionem misit populo suo, SADE. mandavit in aeternum testamentum suum. COPH. Sanctum et terribile nomen eius.
PSALMUS 111:10 RES. Initium sapientiae timor Domini, SIN. intellectus bonus omnibus facientibus ea; TAU. laudatio eius manet in saeculum saeculi.
PSALMUS 112:1 <i>ALLELUIA</i>. ALEPH. Beatus vir, qui timet Dominum, BETH. in mandatis eius cupit nimis.
PSALMUS 112:2 GHIMEL. Potens in terra erit semen eius, DALETH. generatio rectorum benedicetur.
PSALMUS 112:3 HE. Gloria et divitiae in domo eius, VAU. et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
PSALMUS 112:4 ZAIN. Exortum est in tenebris lumen rectis, HETH. misericors et miserator et iustus.
PSALMUS 112:5 TETH. Iucundus homo, qui miseretur et commodat, IOD. disponet res suas in iudicio,
PSALMUS 112:6 CAPH. quia in aeternum non commovebitur. LAMED. In memoria aeterna erit iustus,
PSALMUS 112:7 MEM. ab auditione mala non timebit. NUN. Paratum cor eius, sperans in Domino,
PSALMUS 112:8 SAMECH. confirmatum est cor eius, non timebit, AIN. donec despiciat inimicos suos.
PSALMUS 112:9 PHE. Distribuit, dedit pauperibus; SADE. iustitia eius manet in saeculum saeculi, COPH. cornu eius exaltabitur in gloria.
PSALMUS 112:10 RES. Peccator videbit et irascetur, SIN. dentibus suis fremet et tabescet. TAU. Desiderium peccatorum peribit.
PSALMUS 113:1 <i>ALLELUIA</i>. Laudate, pueri Domini, laudate nomen Domini.
PSALMUS 113:2 Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum.
PSALMUS 113:3 A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.
PSALMUS 113:4 Excelsus super omnes gentes Dominus, super caelos gloria eius.
PSALMUS 113:5 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat
PSALMUS 113:6 et se inclinat, ut respiciat in caelum et in terram?
PSALMUS 113:7 Suscitans de terra inopem, de stercore erigens pauperem,
PSALMUS 113:8 ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.
PSALMUS 113:9 Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.
PSALMUS 114:1 <i>ALLELUIA</i>. In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro,
PSALMUS 114:2 factus est Iuda sanctuarium eius, Israel potestas eius.
PSALMUS 114:3 Mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum;
PSALMUS 114:4 montes saltaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. -
PSALMUS 114:5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum?
PSALMUS 114:6 Montes, quod saltastis sicut arietes, et colles, sicut agni ovium?
PSALMUS 114:7 A facie Domini contremisce, terra, a facie Dei Iacob,
PSALMUS 114:8 qui convertit petram in stagna aquarum et silicem in fontes aquarum.
PSALMUS 115:1 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam super misericordia tua et veritate tua.
PSALMUS 115:2 Quare dicent gentes: « Ubi est Deus eorum? ».
PSALMUS 115:3 Deus autem noster in caelo; omnia, quaecumque voluit, fecit.
PSALMUS 115:4 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
PSALMUS 115:5 Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt.
PSALMUS 115:6 Aures habent et non audient, nares habent et non odorabunt.
PSALMUS 115:7 Manus habent et non palpabunt, pedes habent et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.
PSALMUS 115:8 Similes illis erunt, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis.
PSALMUS 115:9 Domus Israel speravit in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est.
PSALMUS 115:10 Domus Aaron speravit in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est.
PSALMUS 115:11 Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est.
PSALMUS 115:12 Dominus memor fuit nostri et benedicet nobis: benedicet domui Israel, benedicet domui Aaron,
PSALMUS 115:13 benedicet omnibus, qui timent Dominum, pusillis cum maioribus.
PSALMUS 115:14 Adiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
PSALMUS 115:15 Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram.
PSALMUS 115:16 Caeli, caeli sunt Domino, terram autem dedit filiis hominum.
PSALMUS 115:17 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes, qui descendunt in silentium,
PSALMUS 115:18 sed nos, qui vivimus, benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum.
PSALMUS 116:1 <i>ALLELUIA</i>. Dilexi, quoniam exaudit Dominus vocem deprecationis meae.
PSALMUS 116:2 Quia inclinavit aurem suam mihi, cum in diebus meis invocabam.
PSALMUS 116:3 Circumdederunt me funes mortis, et angustiae inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni
PSALMUS 116:4 et nomen Domini invocabam: « O Domine, libera animam meam ».
PSALMUS 116:5 Misericors Dominus et iustus, et Deus noster miseretur.
PSALMUS 116:6 Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et salvum me faciet.
PSALMUS 116:7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi;
PSALMUS 116:8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.
PSALMUS 116:9 Ambulabo coram Domino in regione vivorum. -
PSALMUS 116:10 Credidi, etiam cum locutus sum: « Ego humiliatus sum nimis ».
PSALMUS 116:11 Ego dixi in trepidatione mea: « Omnis homo mendax ».
PSALMUS 116:12 Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi?
PSALMUS 116:13 Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo.
PSALMUS 116:14 Vota mea Domino reddam coram omni populo eius.
PSALMUS 116:15 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius.
PSALMUS 116:16 O Domine, ego servus tuus, ego servus tuus et filius ancillae tuae. Dirupisti vincula mea:
PSALMUS 116:17 tibi sacrificabo hostiam laudis et nomen Domini invocabo.
PSALMUS 116:18 Vota mea Domino reddam coram omni populo eius
PSALMUS 116:19 in atriis domus Domini, in medio tui, Ierusalem.
PSALMUS 117:1 <i>ALLELUIA</i>. Laudate Dominum, omnes gentes; collaudate eum, omnes populi.
PSALMUS 117:2 Quoniam confirmata est super nos misericordia eius, et veritas Domini manet in aeternum.
PSALMUS 118:1 <i>ALLELUIA</i>. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
PSALMUS 118:2 Dicat nunc Israel, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
PSALMUS 118:3 Dicat nunc domus Aaron, quoniam in saeculum misericordia eius.
PSALMUS 118:4 Dicant nunc, qui timent Dominum, quoniam in saeculum misericordia eius.
PSALMUS 118:5 De tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me educens in latitudinem Dominus.
PSALMUS 118:6 Dominus mecum, non timebo, quid faciat mihi homo.
PSALMUS 118:7 Dominus mecum adiutor meus, et ego despiciam inimicos meos.
PSALMUS 118:8 Bonum est confugere ad Dominum quam confidere in homine.
PSALMUS 118:9 Bonum est confugere ad Dominum quam confidere in principibus.
PSALMUS 118:10 Omnes gentes circuierunt me, et in nomine Domini excidi eos.
PSALMUS 118:11 Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini excidi eos.
PSALMUS 118:12 Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis, et in nomine Domini excidi eos.
PSALMUS 118:13 Impellentes impulerunt me, ut caderem, et Dominus adiuvit me.
PSALMUS 118:14 Fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem.
PSALMUS 118:15 Vox iubilationis et salutis in tabernaculis iustorum: « Dextera Domini fecit virtutem!
PSALMUS 118:16 Dextera Domini exaltata est; dextera Domini fecit virtutem! ».
PSALMUS 118:17 Non moriar, sed vivam et narrabo opera Domini.
PSALMUS 118:18 Castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me.
PSALMUS 118:19 Aperite mihi portas iustitiae; ingressus in eas confitebor Domino.
PSALMUS 118:20 Haec porta Domini; iusti intrabunt in eam. -
PSALMUS 118:21 Confitebor tibi, quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem.
PSALMUS 118:22 Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli;
PSALMUS 118:23 a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris.
PSALMUS 118:24 Haec est dies, quam fecit Dominus: exsultemus et laetemur in ea.
PSALMUS 118:25 O Domine, salvum me fac; o Domine, da prosperitatem!
PSALMUS 118:26 Benedictus, qui venit in nomine Domini. Benedicimus vobis de domo Domini.
PSALMUS 118:27 Deus Dominus et illuxit nobis. Instruite sollemnitatem in ramis condensis usque ad cornua altaris.
PSALMUS 118:28 Deus meus es tu, et confitebor tibi, Deus meus, et exaltabo te.
PSALMUS 118:29 Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
PSALMUS 119:1 <i>ALLELUIA</i>. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
PSALMUS 119:2 Beati, qui servant testimonia eius, in toto corde exquirunt eum.
PSALMUS 119:3 Non enim operati sunt iniquitatem, in viis eius ambulaverunt.
PSALMUS 119:4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
PSALMUS 119:5 Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas!
PSALMUS 119:6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus praeceptis tuis.
PSALMUS 119:7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici iudicia iustitiae tuae.
PSALMUS 119:8 Iustificationes tuas custodiam, non me derelinquas usquequaque.
PSALMUS 119:9 BETH. In quo mundabit adulescentior viam suam? In custodiendo sermones tuos.
PSALMUS 119:10 In toto corde meo exquisivi te; ne errare me facias a praeceptis tuis.
PSALMUS 119:11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
PSALMUS 119:12 Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas.
PSALMUS 119:13 In labiis meis numeravi omnia iudicia oris tui.
PSALMUS 119:14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis.
PSALMUS 119:15 In mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas.
PSALMUS 119:16 In iustificationibus tuis delectabor, non obliviscar sermonem tuum.
PSALMUS 119:17 GHIMEL. Benefac servo tuo, et vivam et custodiam sermonem tuum.
PSALMUS 119:18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
PSALMUS 119:19 Incola ego sum in terra, non abscondas a me praecepta tua.
PSALMUS 119:20 Defecit anima mea in desiderando iudicia tua in omni tempore.
PSALMUS 119:21 Increpasti superbos; maledicti, qui errant a praeceptis tuis.
PSALMUS 119:22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua servavi.
PSALMUS 119:23 Etsi principes sedent et adversum me loquuntur, servus tamen tuus exercetur in iustificationibus tuis.
PSALMUS 119:24 Nam et testimonia tua delectatio mea, et consilium meum iustificationes tuae.
PSALMUS 119:25 DALETH. Adhaesit pulveri anima mea; vivifica me secundum verbum tuum.
PSALMUS 119:26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me iustificationes tuas.
PSALMUS 119:27 Viam mandatorum tuorum fac me intellegere, et exercebor in mirabilibus tuis.
PSALMUS 119:28 Lacrimata est anima mea prae maerore; erige me secundum verbum tuum.
PSALMUS 119:29 Viam mendacii averte a me et legem tuam da mihi benigne.
PSALMUS 119:30 Viam veritatis elegi, iudicia tua proposui mihi.
PSALMUS 119:31 Adhaesi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere.
PSALMUS 119:32 Viam mandatorum tuorum curram, quia dilatasti cor meum.
PSALMUS 119:33 HE. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et servabo eam semper.
PSALMUS 119:34 Da mihi intellectum, et servabo legem tuam et custodiam illam in toto corde meo.
PSALMUS 119:35 Deduc me in semitam praeceptorum tuorum, quia ipsam volui.
PSALMUS 119:36 Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam.
PSALMUS 119:37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me.
PSALMUS 119:38 Suscita servo tuo eloquium tuum, quod est ad timorem tuum.
PSALMUS 119:39 Amove opprobrium meum, quod suspicatus sum, quia iudicia tua iucunda.
PSALMUS 119:40 Ecce concupivi mandata tua; in iustitia tua vivifica me.
PSALMUS 119:41 VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum.
PSALMUS 119:42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.
PSALMUS 119:43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in iudiciis tuis supersperavi.
PSALMUS 119:44 Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi.
PSALMUS 119:45 Et ambulabo in latitudine, quia mandata tua exquisivi.
PSALMUS 119:46 Et loquar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundar.
PSALMUS 119:47 Et delectabor in praeceptis tuis, quae dilexi.
PSALMUS 119:48 Et levabo manus meas ad praecepta tua, quae dilexi; et exercebor in iustificationibus tuis. -
PSALMUS 119:49 ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
PSALMUS 119:50 Hoc me consolatum est in humiliatione mea, quia eloquium tuum vivificavit me.
PSALMUS 119:51 Superbi deriserunt me vehementer; a lege autem tua non declinavi.
PSALMUS 119:52 Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum.
PSALMUS 119:53 Indignatio tenuit me propter peccatores derelinquentes legem tuam.
PSALMUS 119:54 Cantica factae sunt mihi iustificationes tuae in loco peregrinationis meae.
PSALMUS 119:55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodiam legem tuam.
PSALMUS 119:56 Hoc factum est mihi, quia mandata tua servavi.
PSALMUS 119:57 HETH. Portio mea Dominus: dixi custodire verba tua.
PSALMUS 119:58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum.
PSALMUS 119:59 Cogitavi vias meas et converti pedes meos in testimonia tua.
PSALMUS 119:60 Festinavi et non sum moratus, ut custodiam praecepta tua.
PSALMUS 119:61 Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.
PSALMUS 119:62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae.
PSALMUS 119:63 Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua.
PSALMUS 119:64 Misericordia tua, Domine, plena est terra; iustificationes tuas doce me.
PSALMUS 119:65 TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.
PSALMUS 119:66 Bonitatem et prudentiam et scientiam doce me, quia praeceptis tuis credidi.
PSALMUS 119:67 Priusquam humiliarer ego erravi; nunc autem eloquium tuum custodiam.
PSALMUS 119:68 Bonus es tu et benefaciens, doce me iustificationes tuas.
PSALMUS 119:69 Excogitaverunt contra me dolosa superbi, ego autem in toto corde meo servabo mandata tua.
PSALMUS 119:70 Incrassatum est sicut adeps cor eorum, ego vero in lege tua delectatus sum.
PSALMUS 119:71 Bonum mihi quia humiliatus sum, ut discam iustificationes tuas.
PSALMUS 119:72 Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti.
PSALMUS 119:73 IOD. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et discam praecepta tua.
PSALMUS 119:74 Qui timent te, videbunt me et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi.
PSALMUS 119:75 Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua, et in veritate humiliasti me.
PSALMUS 119:76 Fiat misericordia tua, ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
PSALMUS 119:77 Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia lex tua delectatio mea est.
PSALMUS 119:78 Confundantur superbi, quoniam dolose incurvaverunt me, ego autem exercebor in mandatis tuis.
PSALMUS 119:79 Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.
PSALMUS 119:80 Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar.
PSALMUS 119:81 CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.
PSALMUS 119:82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: « Quando consolaberis me? ».
PSALMUS 119:83 Quia factus sum sicut uter in fumo; iustificationes tuas non sum oblitus.
PSALMUS 119:84 Quot sunt dies servi tui? Quando facies de persequentibus me iudicium?
PSALMUS 119:85 Foderunt mihi foveas superbi, qui non sunt secundum legem tuam.
PSALMUS 119:86 Omnia praecepta tua veritas; dolose persecuti sunt me; adiuva me.
PSALMUS 119:87 Paulo minus consummaverunt me in terra, ego autem non dereliqui mandata tua.
PSALMUS 119:88 Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. -
PSALMUS 119:89 LAMED. In aeternum, Domine, verbum tuum constitutum est in caelo.
PSALMUS 119:90 In generationem et generationem veritas tua; firmasti terram, et permanet.
PSALMUS 119:91 Secundum iudicia tua permanent hodie, quoniam omnia serviunt tibi.
PSALMUS 119:92 Nisi quod lex tua delectatio mea est, tunc forte periissem in humilia tione mea.
PSALMUS 119:93 In aeternum non obliviscar man data tua, quia in ipsis vivificasti me.
PSALMUS 119:94 Tuus sum ego: salvum me fac, quoniam mandata tua exqui sivi.
PSALMUS 119:95 Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me; testimonia tua intellexi.
PSALMUS 119:96 Omni consummationi vidi finem, latum praeceptum tuum nimis.
PSALMUS 119:97 MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine; tota die meditatio mea est.
PSALMUS 119:98 Super inimicos meos sapientem me fecit praeceptum tuum, quia in aeternum mihi est.
PSALMUS 119:99 Super omnes docentes me prudens factus sum, quia testimonia tua meditatio mea est.
PSALMUS 119:100 Super senes intellexi, quia mandata tua servavi.
PSALMUS 119:101 Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.
PSALMUS 119:102 A iudiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.
PSALMUS 119:103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo.
PSALMUS 119:104 A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam mendacii.
PSALMUS 119:105 NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis.
PSALMUS 119:106 Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae.
PSALMUS 119:107 Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum.
PSALMUS 119:108 Voluntaria oris mei beneplacita sint, Domine, et iudicia tua doce me.
PSALMUS 119:109 Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.
PSALMUS 119:110 Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.
PSALMUS 119:111 Hereditas mea testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt.
PSALMUS 119:112 Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, in finem.
PSALMUS 119:113 SAMECH. Duplices corde odio habui et legem tuam dilexi.
PSALMUS 119:114 Tegmen et scutum meum es tu, et in verbum tuum supersperavi.
PSALMUS 119:115 Declinate a me, maligni, et servabo praecepta Dei mei.
PSALMUS 119:116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam; et non confundas me ab exspectatione mea.
PSALMUS 119:117 Sustenta me, et salvus ero et delectabor in iustificationibus tuis semper.
PSALMUS 119:118 Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis, quia mendacium cogitatio eorum.
PSALMUS 119:119 Quasi scoriam delesti omnes peccatores terrae; ideo dilexi testimonia tua.
PSALMUS 119:120 Horruit a timore tuo caro mea; a iudiciis enim tuis timui.
PSALMUS 119:121 AIN. Feci iudicium et iustitiam; non tradas me calumniantibus me.
PSALMUS 119:122 Sponde pro servo tuo in bonum; non calumnientur me superbi.
PSALMUS 119:123 Oculi mei defecerunt in desiderio salutaris tui et eloquii iustitiae tuae.
PSALMUS 119:124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me.
PSALMUS 119:125 Servus tuus sum ego; da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
PSALMUS 119:126 Tempus faciendi Domino; dissipaverunt legem tuam.
PSALMUS 119:127 Ideo dilexi praecepta tua super aurum et obryzum.
PSALMUS 119:128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam mendacii odio habui. -
PSALMUS 119:129 PHE. Mirabilia testimonia tua, ideo servavit ea anima mea.
PSALMUS 119:130 Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis.
PSALMUS 119:131 Os meum aperui et attraxi spiritum, quia praecepta tua desiderabam.
PSALMUS 119:132 Convertere in me et miserere mei secundum iudicium tuum cum diligentibus nomen tuum.
PSALMUS 119:133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis iniquitas.
PSALMUS 119:134 Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua.
PSALMUS 119:135 Faciem tuam illumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas.
PSALMUS 119:136 Rivulos aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.
PSALMUS 119:137 SADE. Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum.
PSALMUS 119:138 Mandasti in iustitia testimonia tua et in veritate nimis.
PSALMUS 119:139 Consumpsit me zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.
PSALMUS 119:140 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
PSALMUS 119:141 Adulescentulus sum ego et contemptus; mandata tua non sum oblitus.
PSALMUS 119:142 Iustitia tua iustitia in aeternum, et lex tua veritas.
PSALMUS 119:143 Tribulatio et angustia invenerunt me; praecepta tua delectatio mea est.
PSALMUS 119:144 Iustitia testimonia tua in aeternum; intellectum da mihi, et vivam.
PSALMUS 119:145 COPH. Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine; iustificationes tuas servabo.
PSALMUS 119:146 Clamavi ad te, salvum me fac, ut custodiam testimonia tua.
PSALMUS 119:147 Praeveni diluculo et clamavi, in verba tua supersperavi.
PSALMUS 119:148 Praevenerunt oculi mei vigilias, ut meditarer eloquia tua.
PSALMUS 119:149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, secundum iudicium tuum vivifica me.
PSALMUS 119:150 Appropinquaverunt persequentes me in malitia, a lege autem tua longe facti sunt.
PSALMUS 119:151 Prope es tu, Domine, et omnia praecepta tua veritas.
PSALMUS 119:152 Ab initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea.
PSALMUS 119:153 RES. Vide humiliationem meam et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.
PSALMUS 119:154 Iudica causam meam et redime me; propter eloquium tuum vivifica me.
PSALMUS 119:155 Longe a peccatoribus salus, quia iustificationes tuas non exquisierunt.
PSALMUS 119:156 Misericordiae tuae multae, Domine; secundum iudicia tua vivifica me.
PSALMUS 119:157 Multi, qui persequuntur me et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi.
PSALMUS 119:158 Vidi praevaricantes, et taeduit me, quia eloquia tua non custodierunt.
PSALMUS 119:159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine; secundum misericordiam tuam vivifica me.
PSALMUS 119:160 Principium verborum tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae.
PSALMUS 119:161 SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.
PSALMUS 119:162 Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.
PSALMUS 119:163 Mendacium odio habui et abominatus sum; legem autem tuam dilexi.
PSALMUS 119:164 Septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae.
PSALMUS 119:165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
PSALMUS 119:166 Exspectabam salutare tuum, Domine, et praecepta tua feci.
PSALMUS 119:167 Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexi ea vehementer.
PSALMUS 119:168 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo.
PSALMUS 119:169 TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; iuxta verbum tuum da mihi intellectum.
PSALMUS 119:170 Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum libera me.
PSALMUS 119:171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas.
PSALMUS 119:172 Cantet lingua mea eloquium tuum, quia omnia praecepta tua iustitia.
PSALMUS 119:173 Fiat manus tua, ut adiuvet me, quoniam mandata tua elegi.
PSALMUS 119:174 Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua delectatio mea est.
PSALMUS 119:175 Vivet anima mea et laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me.
PSALMUS 119:176 Erravi sicut ovis, quae periit; quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum oblitus.
PSALMUS 120:1 <i> Canticum ascensionum</i>. Ad Dominum, cum tribularer, clamavi, et exaudivit me.
PSALMUS 120:2 Domine, libera animam meam a labiis mendacii, a lingua dolosa.
PSALMUS 120:3 Quid detur tibi aut quid apponatur tibi, lingua dolosa?
PSALMUS 120:4 Sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum.
PSALMUS 120:5 Heu mihi, quia peregrinatus sum in Mosoch, habitavi ad tabernacula Cedar!
PSALMUS 120:6 Multum incola fuit anima mea cum his, qui oderunt pacem.
PSALMUS 120:7 Ego eram pacificus; cum loquebar, illi impugnabant me.
PSALMUS 121:1 <i> Canticum ascensionum</i>. Levabo oculos meos in montes: unde veniet auxilium mihi?
PSALMUS 121:2 Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram.
PSALMUS 121:3 Non dabit in commotionem pedem tuum neque dormitabit, qui custodit te.
PSALMUS 121:4 Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel.
PSALMUS 121:5 Dominus custodit te, Dominus umbraculum tuum ad manum dexteram tuam.
PSALMUS 121:6 Per diem sol non percutiet te, neque luna per noctem.
PSALMUS 121:7 Dominus custodiet te ab omni malo; custodiet animam tuam Dominus.
PSALMUS 121:8 Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum.
PSALMUS 122:1 <i> Canticum ascensionum. David</i>. Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi: « In domum Domini ibimus ».
PSALMUS 122:2 Stantes iam sunt pedes nostri in portis tuis, Ierusalem.
PSALMUS 122:3 Ierusalem, quae aedificata est ut civitas, sibi compacta in idipsum.
PSALMUS 122:4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
PSALMUS 122:5 Quia illic sederunt sedes ad iudicium, sedes domus David.
PSALMUS 122:6 Rogate, quae ad pacem sunt Ierusalem: « Securi sint diligentes te!
PSALMUS 122:7 Fiat pax in muris tuis, et securitas in turribus tuis! ».
PSALMUS 122:8 Propter fratres meos et proximos meos loquar: « Pax in te! ».
PSALMUS 122:9 Propter domum Domini Dei nostri exquiram bona tibi.
PSALMUS 123:1 <i> Canticum ascensionum</i>. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis.
PSALMUS 123:2 Ecce sicut oculi servorum ad manus dominorum suorum, sicut oculi ancillae ad manus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
PSALMUS 123:3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione;
PSALMUS 123:4 quia multum repleta est anima nostra derisione abundantium et despectione superborum.
PSALMUS 124:1 <i> Canticum ascensionum. David</i>. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel,
PSALMUS 124:2 nisi quia Dominus erat in nobis, cum exsurgerent homines in nos:
PSALMUS 124:3 forte vivos deglutissent nos, cum irasceretur furor eorum in nos.
PSALMUS 124:4 Forsitan aqua absorbuisset nos, torrens pertransisset animam nostram;
PSALMUS 124:5 forsitan pertransissent animam nostram aquae intumescentes.
PSALMUS 124:6 Benedictus Dominus, qui non dedit nos in direptionem dentibus eorum.
PSALMUS 124:7 Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos erepti sumus.
PSALMUS 124:8 Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.
PSALMUS 125:1 <i> Canticum ascensionum</i>. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur, in aeternum manet.
PSALMUS 125:2 Ierusalem, montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum.
PSALMUS 125:3 Quia non requiescet virga iniquitatis super sortem iustorum, ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas.
PSALMUS 125:4 Benefac, Domine, bonis et rectis corde.
PSALMUS 125:5 Declinantes autem per vias pravas adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israel!
PSALMUS 126:1 <i> Canticum ascensionum</i>. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus quasi somniantes.
PSALMUS 126:2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicebant inter gentes: « Magnificavit Dominus facere cum eis ».
PSALMUS 126:3 Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus laetantes.
PSALMUS 126:4 Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrentes in austro.
PSALMUS 126:5 Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.
PSALMUS 126:6 Euntes ibant et flebant semen spargendum portantes; venientes autem venient in exsultatione portantes manipulos suos.
PSALMUS 127:1 <i> Canticum ascensionum. Salomonis</i>. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant, qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat, qui custodit eam.
PSALMUS 127:2 Vanum est vobis ante lucem surgere et sero quiescere, qui manducatis panem laboris, quia dabit dilectis suis somnum.
PSALMUS 127:3 Ecce hereditas Domini filii, merces fructus ventris.
PSALMUS 127:4 Sicut sagittae in manu potentis, ita filii iuventutis.
PSALMUS 127:5 Beatus vir, qui implevit pharetram suam ex ipsis: non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta.
PSALMUS 128:1 <i> Canticum ascensionum</i>. Beatus omnis, qui timet Dominum, qui ambulat in viis eius.
PSALMUS 128:2 Labores manuum tuarum manducabis, beatus es, et bene tibi erit.
PSALMUS 128:3 Uxor tua sicut vitis fructifera in lateribus domus tuae; filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae.
PSALMUS 128:4 Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum.
PSALMUS 128:5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitae tuae;
PSALMUS 128:6 et videas filios filiorum tuorum. Pax super Israel!
PSALMUS 129:1 <i> Canticum ascensionum</i>. Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel,
PSALMUS 129:2 saepe expugnaverunt me a iuventute mea, etenim non potuerunt adversum me.
PSALMUS 129:3 Supra dorsum meum araverunt aratores, prolongaverunt sulcos suos.
PSALMUS 129:4 Dominus autem iustus concidit cervices peccatorum.
PSALMUS 129:5 Confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion.
PSALMUS 129:6 Fiant sicut fenum tectorum, quod, priusquam evellatur, exaruit;
PSALMUS 129:7 de quo non implevit manum suam, qui metit, et sinum suum, qui manipulos colligit.
PSALMUS 129:8 Et non dixerunt, qui praeteribant: « Benedictio Domini super vos, benedicimus vobis in nomine Domini ».
PSALMUS 130:1 <i> Canticum ascensionum</i>. De profundis clamavi ad te, Domine;
PSALMUS 130:2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.
PSALMUS 130:3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?
PSALMUS 130:4 Quia apud te propitiatio est, ut timeamus te.
PSALMUS 130:5 Sustinui te, Domine, sustinuit anima mea in verbo eius;
PSALMUS 130:speravit 6 anima mea in Domino magis quam custodes auroram. Magis quam custodes auroram
PSALMUS 130:7 speret Israel in Domino, quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
PSALMUS 130:8 Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eius.
PSALMUS 131:1 <i> Canticum ascensionum. David</i>. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me.
PSALMUS 131:2 Vere pacatam et quietam feci animam meam; sicut ablactatus in sinu matris suae, sicut ablactatus, ita in me est anima mea.
PSALMUS 131:3 Speret Israel in Domino ex hoc nunc et usque in saeculum.
PSALMUS 132:1 <i> Canticum ascensionum</i>. Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis eius,
PSALMUS 132:2 quia iuravit Domino, votum vovit Potenti Iacob:
PSALMUS 132:3 « Non introibo in tabernaculum domus meae, non ascendam in lectum strati mei,
PSALMUS 132:4 non dabo somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem,
PSALMUS 132:5 donec inveniam locum Domino, tabernaculum Potenti Iacob ».
PSALMUS 132:6 Ecce audivimus eam esse in Ephratha, invenimus eam in campis Iaar.
PSALMUS 132:7 Ingrediamur in tabernaculum eius, adoremus ad scabellum pedum eius. -
PSALMUS 132:8 Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae.
PSALMUS 132:9 Sacerdotes tui induantur iustitiam, et sancti tui exsultent.
PSALMUS 132:10 Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui.
PSALMUS 132:11 Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: « De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
PSALMUS 132:12 Si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea, quae docebo eos, filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam ».
PSALMUS 132:13 Quoniam elegit Dominus Sion, desideravit eam in habitationem sibi:
PSALMUS 132:14 « Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam desideravi eam.
PSALMUS 132:15 Cibaria eius benedicens benedicam, pauperes eius saturabo panibus.
PSALMUS 132:16 Sacerdotes eius induam salutari, et sancti eius exsultatione exsultabunt.
PSALMUS 132:17 Illic germinare faciam cornu David, parabo lucernam christo meo.
PSALMUS 132:18 Inimicos eius induam confusione, super ipsum autem efflorebit diadema eius ».
PSALMUS 133:1 <i> Canticum ascensionum. David.</i> Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum:
PSALMUS 133:2 sicut unguentum optimum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius;
PSALMUS 133:3 sicut ros Hermon, qui descendit in montes Sion, quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, vitam usque in saeculum.
PSALMUS 134:1 <i> Canticum ascensionum</i>. Ecce benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini per noctes.
PSALMUS 134:2 Extollite manus vestras ad sanctuarium et benedicite Dominum.
PSALMUS 134:3 Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit caelum et terram.
PSALMUS 135:1 <i>ALLELUIA</i>. Laudate nomen Domini, laudate, servi Domini,
PSALMUS 135:2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
PSALMUS 135:3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini eius, quoniam suave.
PSALMUS 135:4 Quoniam Iacob elegit sibi Dominus, Israel in peculium sibi.
PSALMUS 135:5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis.
PSALMUS 135:6 Omnia, quaecumque voluit, Dominus fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis.
PSALMUS 135:7 Adducens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam facit, producit ventos de thesauris suis.
PSALMUS 135:8 Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus.
PSALMUS 135:9 Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in pharaonem et in omnes servos eius.
PSALMUS 135:10 Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes:
PSALMUS 135:11 Sehon regem Amorraeorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan.
PSALMUS 135:12 Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo.
PSALMUS 135:13 Domine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
PSALMUS 135:14 Quia iudicabit Dominus populum suum et servorum suorum miserebitur.
PSALMUS 135:15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
PSALMUS 135:16 Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt.
PSALMUS 135:17 Aures habent et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
PSALMUS 135:18 Similes illis erunt, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis.
PSALMUS 135:19 Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino;
PSALMUS 135:20 domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
PSALMUS 135:21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem. ALLELUIA.
PSALMUS 136:1 <i>ALLELUIA</i>. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius.
PSALMUS 136:2 Confitemini Deo deorum, quoniam in aeternum misericordia eius.
PSALMUS 136:3 Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia eius.
PSALMUS 136:4 Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in aeternum misericordia eius.
PSALMUS 136:5 Qui fecit caelos in intellectu, quoniam in aeternum misericordia eius.
PSALMUS 136:6 Qui expandit terram super aquas, quoniam in aeternum misericordia eius.
PSALMUS 136:7 Qui fecit luminaria magna, quoniam in aeternum misericordia eius:
PSALMUS 136:8 solem, ut praeesset diei, quoniam in aeternum misericordia eius;
PSALMUS 136:9 lunam et stellas, ut praeessent nocti, quoniam in aeternum misericordia eius.
PSALMUS 136:10 Qui percussit Aegyptum in primogenitis eorum, quoniam in aeternum misericordia eius.
PSALMUS 136:11 Qui eduxit Israel de medio eorum, quoniam in aeternum misericordia eius,
PSALMUS 136:12 in manu potenti et brachio extento, quoniam in aeternum misericordia eius.
PSALMUS 136:13 Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in aeternum misericordia eius.
PSALMUS 136:14 Et traduxit Israel per medium eius, quoniam in aeternum misericordia eius.
PSALMUS 136:15 Et excussit pharaonem et virtutem eius in mari Rubro, quoniam in aeternum misericordia eius.
PSALMUS 136:16 Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in aeternum misericordia eius.
PSALMUS 136:17 Qui percussit reges magnos, quoniam in aeternum misericordia eius;
PSALMUS 136:18 et occidit reges potentes, quoniam in aeternum misericordia eius:
PSALMUS 136:19 Sehon regem Amorraeorum, quoniam in aeternum misericordia eius;
PSALMUS 136:20 et Og regem Basan, quoniam in aeternum misericordia eius.
PSALMUS 136:21 Et dedit terram eorum hereditatem, quoniam in aeternum misericordia eius,
PSALMUS 136:22 hereditatem Israel servo suo, quoniam in aeternum misericordia eius.
PSALMUS 136:23 Qui in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in aeternum misericordia eius;
PSALMUS 136:24 et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam in aeternum misericordia eius.
PSALMUS 136:25 Qui dat escam omni carni, quoniam ìn aeternum misericordia eius.
PSALMUS 136:26 Confitemini Deo caeli, quoniam in aeternum misericordia eius.
PSALMUS 137:1 Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.
PSALMUS 137:2 In salicibus in medio eius suspendimus citharas nostras.
PSALMUS 137:3 Quia illic rogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum, et, qui affligebant nos, laetitiam: « Cantate nobis de canticis Sion ».
PSALMUS 137:4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?
PSALMUS 137:5 Si oblitus fuero tui, Ierusalem, oblivioni detur dextera mea;
PSALMUS 137:6 adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, si non praeposuero Ierusalem in capite laetitiae meae.
PSALMUS 137:7 Memor esto, Domine, adversus filios Edom diei Ierusalem; qui dicebant: « Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea ».
PSALMUS 137:8 Filia Babylonis devastans, beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis;
PSALMUS 137:9 beatus, qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram.
PSALMUS 138:1 <i>David</i>. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi,
PSALMUS 138:2 adorabo ad templum sanctum tuum; et confitebor nomini tuo propter misericordiam tuam et veritatem tuam, quoniam magnificasti super omne nomen eloquium tuum.
PSALMUS 138:3 In quacumque die invocavero te, exaudi me; multiplicabis in anima mea virtutem.
PSALMUS 138:4 Confitebuntur tibi, Domine, omnes reges terrae, quia audierunt eloquia oris tui.
PSALMUS 138:5 Et cantabunt vias Domini, quoniam magna est gloria Domini;
PSALMUS 138:6 quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et superbum a longe cognoscit.
PSALMUS 138:7 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; et contra iram inimicorum meorum extendes manum tuam, et salvum me faciet dextera tua.
PSALMUS 138:8 Dominus perficiet pro me; Domine, misericordia tua in saeculum: opera manuum tuarum ne despicias.
PSALMUS 139:1 <i> Magistro chori. David. PSALMUS</i>. Domine, scrutatus es et cognovisti me,
PSALMUS 139:2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Intellexisti cogitationes meas de longe,
PSALMUS 139:3 semitam meam et accubitum meum investigasti. Et omnes vias meas perspexisti,
PSALMUS 139:4 quia nondum est sermo in lingua mea, et ecce, Domine, tu novisti omnia.
PSALMUS 139:5 A tergo et a fronte coartasti me et posuisti super me manum tuam.
PSALMUS 139:6 Mirabilis nimis facta est scientia tua super me, sublimis, et non attingam eam.
PSALMUS 139:7 Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam?
PSALMUS 139:8 Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.
PSALMUS 139:9 Si sumpsero pennas aurorae et habitavero in extremis maris,
PSALMUS 139:10 etiam illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.
PSALMUS 139:11 Si dixero: « Forsitan tenebrae compriment me, et nox illuminatio erit circa me »,
PSALMUS 139:12 etiam tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur - sicut tenebrae eius ita et lumen eius -.
PSALMUS 139:13 Quia tu formasti renes meos, contexuisti me in utero matris meae.
PSALMUS 139:14 Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
PSALMUS 139:15 Non sunt abscondita ossa mea a te, cum factus sum in occulto, contextus in inferioribus terrae.
PSALMUS 139:16 Imperfectum adhuc me viderunt oculi tui, et in libro tuo scripti erant omnes dies: ficti erant, et nondum erat unus ex eis.
PSALMUS 139:17 Mihi autem nimis pretiosae cogitationes tuae, Deus; nimis gravis summa earum.
PSALMUS 139:18 Si dinumerabo eas, super arenam multiplicabuntur; si ad finem pervenerim, adhuc sum tecum.
PSALMUS 139:19 Utinam occidas, Deus, peccatores; viri sanguinum, declinate a me.
PSALMUS 139:20 Qui loquuntur contra te maligne: exaltantur in vanum contra te.
PSALMUS 139:21 Nonne, qui oderunt te, Domine, oderam et insurgentes in te abhorrebam?
PSALMUS 139:22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.
PSALMUS 139:23 Scrutare me, Deus, et scito cor meum; proba me et cognosce semitas meas
PSALMUS 139:24 et vide, si via vanitatis in me est, et deduc me in via aeterna.
PSALMUS 140:1 <i> Magistro chori. PSALMUS. David.</i>
PSALMUS 140:2 Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro violentiae serva me.
PSALMUS 140:3 Qui cogitaverunt mala in corde, tota die constituebant proelia.
PSALMUS 140:4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis, venenum aspidum sub labiis eorum.
PSALMUS 140:5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris et a viro violentiae serva me, qui cogitaverunt supplantare gressus meos.
PSALMUS 140:6 Absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in rete, iuxta iter offendicula posuerunt mihi.
PSALMUS 140:7 Dixi Domino: « Deus meus es tu; auribus percipe, Domine, vocem deprecationis meae ».
PSALMUS 140:8 Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti caput meum in die belli.
PSALMUS 140:9 Ne concedas, Domine, desideria impii; consilia eius ne perficias.
PSALMUS 140:Exaltant 10 caput, qui circumdant me; malitia labiorum ipsorum operiat eos.
PSALMUS 140:11 Cadant super eos carbones ignis, in foveas deicias eos, et non exsurgant.
PSALMUS 140:12 Vir linguosus non firmabitur in terra, virum violentiae mala capient in interitu.
PSALMUS 140:13 Cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum.
PSALMUS 140:14 Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti in conspectu tuo.
PSALMUS 141:1 <i> PSALMUS. David</i>. Domine, clamavi ad te, ad me festina; intende voci meae, cum clamo ad te.
PSALMUS 141:2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum ut sacrificium vespertinum. -
PSALMUS 141:3 Pone, Domine, custodiam ori meo et vigiliam ad ostium labiorum meorum.
PSALMUS 141:4 Non declines cor meum in verbum malitiae ad machinandas machinationes in impietate cum hominibus operantibus iniquitatem; et non comedam ex deliciis eorum.
PSALMUS 141:5 Percutiat me iustus in misericordia et increpet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in malitiis eorum.
PSALMUS 141:6 Deiecti in manus duras iudicum eorum, audient verba mea, quoniam suavia erant.
PSALMUS 141:7 Sicut frusta dolantis et dirumpentis in terra, dissipata sunt ossa eorum ad fauces inferni.
PSALMUS 141:8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; ad te confugi, non effundas animam meam.
PSALMUS 141:9 Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.
PSALMUS 141:10 Cadent in retiacula sua peccatores simul, ego autem ultra pertranseam.
PSALMUS 142:1 <i> Maskil. David, cum esset in caverna. Precatio</i>.
PSALMUS 142:2 Voce mea ad Dominum clamo, voce mea ad Dominum deprecor;
PSALMUS 142:3 effundo in conspectu eius lamentationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.
PSALMUS 142:4 Cum deficit in me spiritus meus, tu nosti semitas meas. In via, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi.
PSALMUS 142:5 Considerabam ad dexteram et videbam, et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. -
PSALMUS 142:6 Clamavi ad te, Domine; dixi: « Tu es refugium meum, portio mea in terra viventium.
PSALMUS 142:7 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.
PSALMUS 142:8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me circumdabunt iusti, cum retribueris mihi ».
PSALMUS 143:1 <i> PSALMUS. David</i>. Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua iustitia.
PSALMUS 143:2 Et non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
PSALMUS 143:3 Quia persecutus est inimicus animam meam, contrivit in terra vitam meam, collocavit me in obscuris sicut mortuos a saeculo.
PSALMUS 143:4 Et anxiatus est in me spiritus meus, in medio mei obriguit cor meum.
PSALMUS 143:5 Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis, in factis manuum tuarum recogitabam.
PSALMUS 143:6 Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi.
PSALMUS 143:7 Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Non abscondas faciem tuam a me, ne similis fiam descendentibus in lacum.
PSALMUS 143:8 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam, in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.
PSALMUS 143:9 Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi.
PSALMUS 143:10 Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam;
PSALMUS 143:11 propter nomen tuum, Domine, vivificabis me. In iustitia tua educes de tribulatione animam meam
PSALMUS 143:12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos; et perdes omnes, qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.
PSALMUS 144:1 <i>David</i>. Benedictus Dominus, adiutor meus, qui docet manus meas ad proelium et digitos meos ad bellum.
PSALMUS 144:2 Misericordia mea et fortitudo mea, refugium meum et liberator meus; scutum meum, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me.
PSALMUS 144:3 Domine, quid est homo, quod agnoscis eum, aut filius hominis, quod reputas eum?
PSALMUS 144:4 Homo vanitati similis factus est, dies eius sicut umbra praeteriens.
PSALMUS 144:5 Domine, inclina caelos tuos et descende; tange montes, et fumigabunt.
PSALMUS 144:6 Fulgura coruscationem et dissipa eos; emitte sagittas tuas et conturba eos.
PSALMUS 144:7 Emitte manum tuam de alto; eripe me et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienigenarum,
PSALMUS 144:8 quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera mendacii.
PSALMUS 144:9 Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decachordo psallam tibi,
PSALMUS 144:10 qui das salutem regibus, qui redimis David servum tuum de gladio maligno.
PSALMUS 144:11 Eripe me et libera me de manu filiorum alienigenarum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera mendacii.
PSALMUS 144:12 Filii nostri sicut novellae crescentes in iuventute sua; filiae nostrae sicut columnae angulares, sculptae ut structura templi.
PSALMUS 144:13 Promptuaria nostra plena, redundantia omnibus bonis; oves nostrae in milibus innumerabiles in campis nostris,
PSALMUS 144:14 boves nostrae crassae. Non est ruina maceriae neque egressus neque clamor in plateis nostris.
PSALMUS 144:15 Beatus populus, cui haec sunt; beatus populus, cui Dominus est Deus.
PSALMUS 145:1 <i> Laudes. David</i>. ALEPH. Exaltabo te, Deus meus, rex, et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi.
PSALMUS 145:2 BETH. Per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi.
PSALMUS 145:3 GHIMEL. Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis eius non est investigatio.
PSALMUS 145:4 DALETH. Generatio generationi laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt.
PSALMUS 145:5 HE. Magnificentiam gloriae maiestatis tuae loquentur et mirabilia tua enarrabunt.
PSALMUS 145:6 VAU. Et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt.
PSALMUS 145:7 ZAIN. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua exsultabunt.
PSALMUS 145:8 HETH. Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae.
PSALMUS 145:9 TETH. Suavis Dominus universis, et miserationes eius super omnia opera eius.
PSALMUS 145:10 IOD. Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua; et sancti tui benedicant tibi.
PSALMUS 145:11 CAPH. Gloriam regni tui dicant et potentiam tuam loquantur,
PSALMUS 145:12 LAMED. ut notas faciant filiis hominum potentias tuas et gloriam magnificentiae regni tui.
PSALMUS 145:13 MEM. Regnum tuum regnum omnium saeculorum, et dominatio tua in omnem generationem et generationem. NUN. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis.
PSALMUS 145:14 SAMECH. Allevat Dominus omnes, qui corruunt, et erigit omnes depressos.
PSALMUS 145:15 AIN. Oculi omnium in te sperant, et tu das illis escam in tempore opportuno.
PSALMUS 145:16 PHE. Aperis tu manum tuam et imples omne animal in beneplacito.
PSALMUS 145:17 SADE. Iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis.
PSALMUS 145:18 COPH. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate.
PSALMUS 145:19 RES. Voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos.
PSALMUS 145:20 SIN. Custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet.
PSALMUS 145:21 TAU. Laudationem Domini loquetur os meum, et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi.
PSALMUS 146:1 <i>ALLELUIA</i>. Lauda, anima mea, Dominum;
PSALMUS 146:2 laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quamdiu fuero.
PSALMUS 146:3 Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus.
PSALMUS 146:4 Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt cogitationes eorum.
PSALMUS 146:5 Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor, cuius spes in Domino Deo suo,
PSALMUS 146:6 qui fecit caelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt; qui custodit veritatem in saeculum,
PSALMUS 146:7 facit iudicium oppressis, dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos,
PSALMUS 146:8 Dominus illuminat caecos, Dominus erigit depressos, Dominus diligit iustos,
PSALMUS 146:9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam sustentat et viam peccatorum disperdit.
PSALMUS 146:10 Regnabit Dominus in saecula, Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.
PSALMUS 147:1 <i>ALLELUIA</i>. Laudate Dominum, quoniam bonum est psallere Deo nostro, quoniam iucundum est celebrare laudem.
PSALMUS 147:2 Aedificans Ierusalem Dominus, dispersos Israelis congregabit.
PSALMUS 147:3 Qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum;
PSALMUS 147:4 qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocat.
PSALMUS 147:5 Magnus Dominus noster et magnus virtute, sapientiae eius non est numerus.
PSALMUS 147:6 Sustentat mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram.
PSALMUS 147:7 Praecinite Domino in confessione, psallite Deo nostro in cithara.
PSALMUS 147:8 Qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam. Qui producit in montibus fenum et herbam servituti hominum.
PSALMUS 147:9 Qui dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum.
PSALMUS 147:10 Non in fortitudine equi delectatur, nec in tibiis viri beneplacitum est ei.
PSALMUS 147:11 Beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis, qui sperant super misericordia eius.
PSALMUS 147:12 Lauda, Ierusalem, Dominum; collauda Deum tuum, Sion.
PSALMUS 147:13 Quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te.
PSALMUS 147:14 Qui ponit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te.
PSALMUS 147:15 Qui emittit eloquium suum terrae, velociter currit verbum eius.
PSALMUS 147:16 Qui dat nivem sicut lanam, pruinam sicut cinerem spargit.
PSALMUS 147:17 Mittit crystallum suam sicut buccellas; ante faciem frigoris eius quis sustinebit?
PSALMUS 147:18 Emittet verbum suum et liquefaciet ea, flabit spiritus eius, et fluent aquae.
PSALMUS 147:19 Qui annuntiat verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel.
PSALMUS 147:20 Non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis. ALLELUIA.
PSALMUS 148:1 <i>ALLELUIA</i>. Laudate Dominum de caelis, laudate eum in excelsis.
PSALMUS 148:2 Laudate eum, omnes angeli eius, laudate eum, omnes virtutes eius.
PSALMUS 148:3 Laudate eum, sol et luna, laudate eum, omnes stellae lucentes.
PSALMUS 148:4 Laudate eum, caeli caelorum et aquae omnes, quae super caelos sunt. -
PSALMUS 148:5 Laudent nomen Domini, quia ipse mandavit, et creata sunt;
PSALMUS 148:6 statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.
PSALMUS 148:7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi,
PSALMUS 148:8 ignis, grando, nix, fumus, spiritus procellarum, qui facit verbum eius,
PSALMUS 148:9 montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri,
PSALMUS 148:10 bestiae et universa pecora, serpentes et volucres pennatae.
PSALMUS 148:11 Reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae,
PSALMUS 148:12 iuvenes et virgines, senes cum iunioribus
PSALMUS 148:13 laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen eius solius. Magnificentia eius super caelum et terram,
PSALMUS 148:14 et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius, filiis Israel, populo, qui propinquus est ei. ALLELUIA.
PSALMUS 149:1 <i>ALLELUIA</i>. Cantate Domino canticum novum; laus eius in ecclesia sanctorum.
PSALMUS 149:2 Laetetur Israel in eo, qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.
PSALMUS 149:3 Laudent nomen eius in choro, in tympano et cithara psallant ei,
PSALMUS 149:4 quia beneplacitum est Domino in populo suo, et honorabit mansuetos in salute.
PSALMUS 149:5 Iubilent sancti in gloria, laetentur in cubilibus suis.
PSALMUS 149:6 Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum,
PSALMUS 149:7 ad faciendam vindictam in nationibus, castigationes in populis,
PSALMUS 149:8 ad alligandos reges eorum in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis,
PSALMUS 149:9 ad faciendum in eis iudicium conscriptum. Gloria haec est omnibus sanctis eius. ALLELUIA.
PSALMUS 150:1 <i>ALLELUIA</i>. Laudate Dominum in sanctuario eius, laudate eum in firmamento virtutis eius.
PSALMUS 150:2 Laudate eum in magnalibus eius, laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.
PSALMUS 150:3 Laudate eum in sono tubae, laudate eum in psalterio et cithara,
PSALMUS 150:4 laudate eum in tympano et choro, laudate eum in chordis et organo,
PSALMUS 150:5 laudate eum in cymbalis benesonantibus, laudate eum in cymbalis iubilationis: omne quod spirat, laudet Dominum. ALLELUIA.