Philemonem

:2 et Apphiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae, quae in domo tua est:

:3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.

:4 Gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis,

:5 audiens caritatem tuam et fidem, quam habes in Dominum Iesum et in omnes sanctos,

:6 ut communio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni, quod est in nobis in Christum;

:7 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.

:8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo imperandi tibi, quod ad rem pertinet,

:9 propter caritatem magis obsecro, cum sim talis ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Christi Iesu;

:10 obsecro te de meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,

:11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et tibi et mihi utilis,

:12 quem remisi tibi: eum, hoc est viscera mea;

:13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii.

:14 Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium.

:15 Forsitan enim ideo discessit ad horam, ut aeternum illum reciperes,

:16 iam non ut servum sed plus servo, carissimum fratrem, maxime mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in Domino.

:17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.

:18 Si autem aliquid nocuit tibi aut debet, hoc mihi imputa.

:19 Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam; ut non dicam tibi quod et teipsum mihi debes.

:20 Ita, frater! Ego te fruar in Domino; refice viscera mea in Christo!

:21 Confidens oboedientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et super id, quod dico, facies.

:22 Simul autem et para mihi hospitium, nam spero per orationes vestras donari me vobis.

:23 Salutat te Epaphras, concaptivus meus in Christo Iesu,

:24 Marcus, Aristarchus, Demas, Lucas, adiutores mei.

:25 Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro.<font size="3"> </font>