:2 misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur.
:3 Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi nostra salute, necesse habui scribere vobis, deprecans certare pro semel tradita sanctis fide.
:4 Subintroierunt enim quidam homines, qui olim praescripti sunt in hoc iudicium, impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes.
:5 Commonere autem vos volo, scientes vos omnia, quoniam Dominus semel populum de terra Aegypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit;
:6 angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit.
:7 Sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates, simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes.
:8 Similiter vero et hi somniantes carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, glorias autem blasphemant.
:9 Cum Michael archangelus cum Diabolo disputans altercaretur de Moysis corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiae, sed dixit: « Increpet te Dominus! ».
:10 Hi autem, quaecumque quidem ignorant, blasphemant; quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt, in his corrumpuntur.
:11 Vae illis, quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt!
:12 Hi sunt in agapis vestris maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes; nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur; arbores autumnales infructuosae bis mortuae, eradicatae;
:13 fluctus feri maris despumantes suas confusiones; sidera errantia, quibus procella tenebrarum in aeternum servata est.
:14 Prophetavit autem et his septimus ab Adam Henoch dicens: « Ecce venit Dominus in sanctis milibus suis
:15 facere iudicium contra omnes et arguere omnem animam de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quae locuti sunt contra eum peccatores impii ».
:16 Hi sunt murmuratores, querelosi, secundum concupiscentias suas ambulantes, et os illorum loquitur superba, mirantes personas quaestus causa.
:17 Vos autem, carissimi, memores estote verborum, quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi,
:18 quoniam dicebant vobis: « In novissimo tempore venient illusores, secundum suas concupiscentias ambulantes impietatum».
:19 Hi sunt qui segregant, animales, Spiritum non habentes.
:20 Vos autem, carissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei, in Spiritu Sancto orantes,
:21 ipsos vos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Iesu Christi in vitam aeternam.
:22 Et his quidem miseremini disputantibus;
:23 illos vero salvate de igne rapientes; aliis autem miseremini in timore, odientes et eam, quae carnalis est, maculatam tunicam.
:24 Ei autem, qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in exsultatione,
:25 soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria, magnificentia, imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula. Amen.