3 Ioannis

:2 Carissime, in omnibus exopto prospere te agere et valere, sicut prospere agit anima tua. 

:3 Nam gavisus sum valde, venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae, quomodo tu in veritate ambules. 

:4 Maius horum non habeo gaudium, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.

:5 Carissime, fideliter facis, quidquid operaris in fratres et hoc in peregrinos, 

:6 qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae. Bene facies subveniens illis in via digne Deo; 

:7 pro nomine enim profecti sunt, nihil accipientes a gentilibus. 

:8 Nos ergo debemus sublevare huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis.

:9 Scripsi aliquid ecclesiae; sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos. 

:10 Propter hoc, si venero, commonebo eius opera, quae facit verbis malignis garriens in nos; et quasi non ei ista sufficiant, nec ipse suscipit fratres et eos, qui cu piunt, prohibet et de ecclesia eicit.

:11 Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est; qui malefacit, non vidit Deum.

:12 Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate; sed et nos testimonium perhibemus, et scis quoniam testimonium nostrum verum est.

:13 Multa habui scribere tibi, sed nolo per atramentum et calamum scribere tibi; 

:14 spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur.

:15 Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.