:2 propter veritatem, quae permanet in nobis et nobiscum erit in sempiternum.
:3 Erit nobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre et a Iesu Christo, Filio Patris, in veritate et caritate.
:4 Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.
:5 Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.
:6 Et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius; hoc mandatum est, quemadmodum audistis ab initio, ut in eo ambuletis.
:7 Quoniam multi seductores prodierunt in mundum, qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne; hic est seductor et antichristus.
:8 Videte vosmetipsos, ne perdatis, quae operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis.
:9 Omnis, qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi, Deum non habet; qui permanet in doctri na, hic et Patrem et Filium habet.
:10 Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite accipere eum in domum nec « Ave » ei dixeritis;
:11 qui enim dicit illi: « Ave », communicat operibus illius malignis.
:12 Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum; spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui, ut gaudium nostrum plenum sit.
:13 Salutant te filii sororis tuae electae.